{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 5.23.18-34","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 5.23.18-34","ref":"5.23.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.23.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.23.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.23.18.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"Recte autem non esse beneficium contenderim | alteri aliquid erripere, ut alteri dones. Nam cum beneficium dare liberalitatis uirtus sit | et aliena rapere auaritię uitium, quomodo potest dici uirtus, quę uitio constat? Quis neget dare elemosinam pietatis esse munus? et tamen offerre in templum non licet, quod partum est inique. Sic enim in Esaia legimus: Ego Dominus diligens iudicium | et odio habens rapinam in holocausto . Ergo inquies, si beneficium non est quod accepi, nihil debeo illi a quo accepi? Nihil plane ei a quo accepisti, sed cui ablatum est ut acciperes. Huic redde suum, et ei nihil debebis, qui largitus est alienum. Ne concupiscere quidem iniuste rem proximi tui iuberis, nedum possidere. Porro nullum maius beneficium homini ab homine pręstari potest | quam siquis pro aliorum salute suam uitam periculis obiecerit, cum inter pręsentia bona nihil uita charius habeatur. Maiorem inquit Dominus | charitatem nemo habet | quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Hanc profecto charitatem ipse nobis primus exhibuit, qui nobis sua morte aditum uitę ęternę reserauit. Hunc imitati sanctissimi martyres, contra principum interdicta uiam adipiscendę salutis alios palam docebant, semet certę morti et quidem per tormenta sustinendę audacter exponentes. Proximi ergo animę periculum (si possumus) pręsentis uitę nostrę impendio propulsare debemus. Et si Ionas propheta tempestatem in mari passus mergi uoluit ne alii mergerentur, quanto magis pręferenda est cuiusque hominis animę salus corporis nostri saluti? Omne tamen beneficium non tam res ipsa magnum facit | quam uoluntas. Magnum est, cum libenter, cum cito offertur, cum toto animi affectu impenditur; displicet si cunctanter, si triste, si superbe, si serius quam oportuit pręstatur, si denique pene a nolente et inuito extorquetur. Quemadmodum igitur rem multi precii uilitat frigida uoluntas tribuentis, ita exiguum etiam beneficium gratum efficit in conferendo animi promptitudo atque facilitas.","prev":{"citation":"Evangelistarium 5.23.1-17","label":"5.23.1 to 5.23.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.23.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.23.1"},"next":{"citation":"Evangelistarium 5.23.35-39","label":"5.23.35 to 5.23.39","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.23.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.23.35"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}