{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 5.25.18-27","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 5.25.18-27","ref":"5.25.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.25.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.25.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.25.18.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":246,"text":"Quis enim in eum iterum beneficus erit, cuius ingratitudinem semel fuerit expertus? Itaque rarius accipiet, qui in reddendo negligentem se pręstabit. Illi uero qui capessendis uirtutibus operam impendunt, non rerum emolumenta sequuntur sed morum. Eis incumbunt officiis, eorum cura studio-que distringuntur, in quibus uersantes | non diuitiis quę improbis etiam communes sunt, sed quod longe beatius est, uitę sanctimonia proficiunt. Quin immo contemptis calcatis-que opibus ad solam uirtutem confugiunt | neque hanc se consequi posse sciunt, nisi illas abiecerint. Et cum nihil preciosius uirtute sit, quis negauerit eos multum lucrifacere qui in dando reddendo-que beneficio et liberales imprimis et grati esse student? Hęc enim ea res est, quę amicos comparat, quę inimicos placat, quę Deum propiciat, quę immortalitatem mortalibus donat | et de terra sublatos cęlo inserit sedibus-que sanctorum. ut semper beati sint, qui ut charitatem seruarent, semper munifici liberales-que fuerunt. Is autem qui in beneficiis compensandis dati accepti rationes dispungit, nec liberalis profecto | nec gratus est, sed cupiditati seruiens negociator | et terrenis tantum ac perituris inhians bonis, non ad cęlestia animum intendens et ęterna. Virtute autem contentus esse debet | et non suum sed alienum respicere commodum | tam ille qui confert beneficium, quam qui gratiam refert | atque uterque ita se gerere, ut Deo magis placeat quam hominibus. Quos hominibus placere magis delectat, ab hominibus captant gloriam | et a Deo non accipiunt mercedem. debita-que uirtuti pręmia amittunt, dum quicquid recte laudabiliter-que egerint, uanitati tradunt | et non in eum finem, in quem debent dirigunt.","prev":{"citation":"Evangelistarium 5.25.1-17","label":"5.25.1 to 5.25.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.25.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.25.1"},"next":{"citation":"Evangelistarium 5.26","label":"Liber Quintus Charitatis, Vtrvm debemvs pro beneficio, cvi successit inivria. Caput XXVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.26"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}