{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 6.01.1-13","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 6.01.1-13","ref":"6.01.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.01.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.01.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.01.1.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Non possumus (ut quidam aiunt) Deo dare beneficium, cum eius omnia sint. sic neque gratiam referre, cum nullius rei indigeat | bonorum-que omnium plenissimus existat. Quid ergo sępe in Scripturis de ingratitudine nostra querentem audimus? Ingratitudinis autem non iure argueretur, qui gratus esse nequiuisset. Quę igitur illa res est, quę nos erga Deum aut ingratos reddat | aut gratos faciat? Cuncta nanque Dei sunt. quicquid dare uoluero, de suo dem necesse est. quicquid reddere conabor, ipse dedit quod reddo. Quid habes inquit Apostolus | quod non accepisti? Sed a quo omnia quę habemus accepimus, ei procul dubio nec dare nec reddere quicquam possumus, nisi quod ipse largitus est. Si tamen esse aliquid beneficii, quod seruus domino suo tribuere possit inuenerimus, quanuis omnia quę seruus possidet, domini sint , inueniemus et quod homines offerre queant Deo | et ille oblatum beneficii loco habeat, offerre uero nolentem ingratitudinis damnet. Quęro igitur si seruus fideliter seruit, si domini iussa nauiter exequitur, si rem gratam domino facturus non dubitat subire capitis periculum, si nec uiuere cum illo | nec mori pro illo, si casus inciderit recusat, pręstat-ne domino beneficium an non? Si negaueris, respondebo tibi: sine causa ergo benignius quam reliqui eiusdem conditionis a domino accipitur, sine causa manumittitur | et iam non ut seruus aut libertus, sed ut filius diligitur. Immerito certe ista in seruum conferuntur, si nullum domino beneficium pręstitit. Sed qui talia a domino meruit accipere, negari non potest, quin pręstiterit aliquid, ob quod talia accipere uisus est dignus. Rursum si erro fugitiuus-que fuerit, si imperium domini contempserit, si furto non abstinuerit, si petulans, si mendax, si ebriosus, si rixosus, si denique nequam fuerit, nonne uinculis constringetur, stigmate notabitur, furcam ferre cogetur, flagris uerberibus-que cędetur | et uel uenundabitur uel perimetur?","prev":{"citation":"Evangelistarium 5.26","label":"Liber Quintus Charitatis, Vtrvm debemvs pro beneficio, cvi successit inivria. Caput XXVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.26"},"next":{"citation":"Evangelistarium 6.01.14-25","label":"6.01.14 to 6.01.25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.01.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.01.14"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}