{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 6.02.15-30","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 6.02.15-30","ref":"6.02.15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.02.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.02.15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.02.15.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"Gratus fuit Iacob. in nullo illum Scriptura accusat, et Deo charissimus fuisse beneficia testantur. Ad eum primogenita fratris Esau transferuntur, dicente Domino: Iacob dilexi, Esau autem odio habui. Cum obdormisset, scalam uidit a terra ad cęlum extentam | et in ea angelos ascendentes et descendentes | ac Dominum cacumini innixum. qui terram in qua quiescebat ei promisit | regnum-que eius longe late-que diffundendum prędixit. Inde ille parens efficitur duodecim liberorum, qui duodecim tribubus nomen dederunt | coeptus-que est uocari Israhel, hoc est, Deum uidens. et, vidi inquit Dominum facie ad faciem. In Aegyptum transmigrans multiplicatur. Liberis quę euentura erant moriens prophetauit. Gratus fuit Ioseph. In Aegypto dum seruus esset et iuuenis impudenter se ingerentis dominę libidini non consensit | maluit-que uitam suam periclitari | quam castitatem pollui, cum ab illa irata tentati adulterii insimularetur. Magnam deinde fratrum in se iniuriam cum ulcisci posset, magnis rependit beneficiis: eos quippe a quibus in seruitutem uenundatus fuerat, in Aegyptum urgente fame profectos benigne suscepit largiter-que aluit. Erat enim secundus a rege, cuius uisa obscuritatibus inuoluta Spiritu Sancto reuelante plana fecerat. Gratus fuit Moyses. filias Raguelis sacerdotis uirgines a pastorum uiolentia tutatus est. Hinc a Domino dux electus pharaonem prodigiis terruit, populum Israhel eduxit de Aegypto, quando mare se aperiens aridum transeuntibus prębuit iter | et eorum persecutores oppressit aquis. Idem deinde in monte leges quas ad populum ferret, a Domino accepit. nemo tam familiariter cum Deo colloquebatur | nemo tam ardenter ab eo ad idola desciscentes puniuit. Ipso saxum percutiente fluxerunt aquę. ipso orante Amalech superatus est. Gratus fuit Iosue. diuinis enim credens promissionibus populum reges terrę quam ingressurus erat metuentem spe uictorię animauit. Proinde dignus fuit, qui in demortui Moysi locum sufficeretur | et uictis hostibus regionem a Domino promissam obtineret | eam-que per tribus diuideret.","prev":{"citation":"Evangelistarium 6.02.1-14","label":"6.02.1 to 6.02.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.02.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.02.1"},"next":{"citation":"Evangelistarium 6.02.31-38","label":"6.02.31 to 6.02.38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.02.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.02.31"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}