{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 6.06.30-43","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 6.06.30-43","ref":"6.06.30","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.06.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.06.30","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.06.30.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"Ob hoc passi sunt direptiones rerum-que detrimenta | nec omnino pares esse poterant uiribus aduersariorum. Deinde quoniam Palestinis et Cananeis aliis-que idolatris cultu et connubiis iungere se ausi fuerant, Deo poenam huiusce flagitii exigente annos octo seruierunt Cusanrasathaim Mesopotamię regi. Cum autem illos pręuaricationis poenituisset, liberati sunt. Sub liberatoribus quidem satis probe se habebant, illis uero uita defunctis ueluti laxato freno quocunque rationis expers appetitio uocasset, eo ferebantur. Itaque sub Othoniele etiam fidem Deo seruarunt. eo autem mortuo statim ad idola desciuere. Quamobrem tunc quoque seruire compulsi sunt Eglon Moabitarum regi annos octodecim. Deinde post obitum Aioth ducis cum iterum idola colere coepissent, oppressi sunt seruitute a Iabin Cananeorum rege per annos uiginti. Post Debboram quoque uxorem Lapidoth (et ipsa enim pręfuit populo) peccauerunt | atque septem annis a Madianitis uexati sunt | sata fruges-que eorum uastantibus. Item post Gedeonem | et erga familiam eius, a quo de inimicis liberati fuerant ingrati extitere | et erga Deum impii. Ideo-que per idem tempus externorum bello uarie inquietati sunt. Post Abimelech, Tholam | et Iair pręsides itidem peccauerunt | et a Palestinis mala passi sunt annis octodecim. Post Iepte et Abessan et Ahialon et Abdon rursum peccauerunt | et denuo a Palestinis oppressi sunt seruitutis iugo per annos quadraginta. Post Sansonem uero inter se dissidere coeperunt, quando tribus Beniamin ob stupratam cuiusdam Leuitę coniugem | et per uim in una nocte multorum coitu lassatam atque extinctam pene interiit, dum a reliquis tribubus indigne id ferentibus impugnantur . Primo tamen de his qui illos oppugnatum uenerant cecidere uiginti duo milia. iterum altero congressu octodecim milia. et ipsi enim offenderant suis uiribus magis quam Dei auxilio freti. sed tertio tandem certamine de Beniamin periere uiginti quinque milia. oppidum eorum Gabaa incensum, in quo obsessi erant. idem-que factum reliquis urbibus ac uicis tribus huius.","prev":{"citation":"Evangelistarium 6.06.13-29","label":"6.06.13 to 6.06.29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.06.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.06.13"},"next":{"citation":"Evangelistarium 6.06.44","label":"LIBER SEXTUS. CHARITATIS, De ingratitvdine Ivdeorvm in devm et qvae pro idolatria passi sint . Caput VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.06.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.06.44"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}