{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 6.13.13-29","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 6.13.13-29","ref":"6.13.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.13.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.13.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.13.13.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":256,"text":"Abs te ergo requiretur perditę ouis ratio, et negligis? Plebs tibi commissa famem non panis sed audiendi uerbum Dei patitur, et tu supprimis uitę pabulum? nec attendis quod scriptum est: Qui absconderit frumenta, maledicetur in populis; benedictio autem super caput uendentium. Dolet Esaias quod regem impium Oziam non corripuerit | et, uę mihi inquit quia tacui. Apostolus quoque: Vę mihi est, si non euangelizauero. At tu ociosus oscitas, et nec maledictione territus | nec benedictione illectus ad docendum inclinaris. Expergiscere tandem, aperi os tuum populo, lucrare Domino | docendo, increpando, exhortando. Hoc fecit Christus, hoc apostoli, hoc officium episcopi est, quem te esse profiteris. Tibi dictum puta, quod per Esaiam dicitur: Quasi tuba exalta uocem tuam, et annuncia populo meo scelera eorum. uel quod ad Ezechielem: Notas fac Hierusalem abominationes suas. Duriores acerbius tibi increpandi sunt, iam ad poenitudinem inclinati mollius. Corinthios interrogat Apostolus: Quid uultis inquit | in uirga ueniam ad uos | an in charitate et spiritu mansuetudinis? Ita autem moderanda correptio est , ut et mordeat peccatorem | et spe uenię consoletur, ne ille abundantiori tristitia absorbeatur. Fragilitatis tuę memor aliorum infirmitatibus medere | et ad mentem reuoca pręceptum Apostoli dicentis: Si pręoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, uos qui spiritales estis, instruite huiusmodi spiritu mansuetudinis, consyderans teipsum, ne et tu tenteris. Hoc est quod optat sibi psalmista dicens: Corripiet me iustus in misericordia | et increpabit me. Optimum in pręside temperamentum est miseratio cum iustitia. Miseratio enim sine iustitia | peccandi pręstat audaciam. Iustitia sine miseratione | instar crudelitatis est. Altera alterius ope indiget, ut correptio ipsa et corripientem commendet | et emendet peccantem.","prev":{"citation":"Evangelistarium 6.13.1-12","label":"6.13.1 to 6.13.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.13.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.13.1"},"next":{"citation":"Evangelistarium 6.14","label":"LIBER SEXTUS. CHARITATIS, Vt praedicator ab advlatione procvl sit et praedicandi tempora observet. Caput …","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.14"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}