{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 6.19.14-29","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 6.19.14-29","ref":"6.19.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.19.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.19.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.19.14.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Etenim sanctorum simulachra siue picta siue ficta si iugiter spectentur, stimuli sunt desidię fugiendę laboris-que subeundi. dum ad mentem nobis reuocant, quibus atribus ipsi sancti ęternam beatitudinem consecuti sint. Hanc certe adepti sunt: Antonius qui sportulas de palmarum foliis texuit; Hilarion qui ligna concidit; Serapion qui cum suis discipulis messis tempore operam locabat, ut inde haberet quod ipsorum uictui annuo sufficeret; Archebius qui suis manibus cęllas construebat quas aliis donaret; Pacomius cui cum suis monachis propositum fuit manuum labore uictum quęrere; Dorotheus qui diuenditis quas texuerat sportulis | precium quod uictui superesset, pauperibus erogabat. Non prauis cupiditatibus resistere, non ad perfectionem uitę peruenire potuissent, si succisiua tempora ocio contriuissent. Labore quippe corporis uegetatur intellectus, uoluptatum appetitio coercetur, superbia frangitur, uirtus retinetur | et quicquid per ocium corruptum fuerit, per laborem instauratur. Denique operum orationum-que uicissitudine diaboli tentamenta superantur | et in proposito uitę sanctioris in finem usque perseueratur. Si paupertatem professus es, magis liber eris, cum manuum labore uictum quęsieris | quam cum elemosinam acceperis. Laboramus inquit Paulus manibus nostris. Et si manibus laborabat is, cui ut Christum prędicaret iniunctum fuerat, quanto magis ei labor hic necessarius est, qui neminem docet? cui post dictas Deo laudes ociandum est, nisi se alicui corporis labori accingat. Ad Thessalonicenses ille scribens fatetur opera manuum fecisse se, ne quem grauaret subsidia uitę poscendo pro ministerio uerbi, quanuis id liceret, uolens potius dare se in exemplum operandi uictus gratia | quam poscendi. Et siquis non uult operari inquit | nec manducet. Cum-que esset Ephesi (ut Lucas refert) ad maiores natu locutus est: Argentum et aurum aut uestem nullius concupiui sicut ipsi scitis; quoniam ad ea quę mihi opus erant , et his qui mecum sunt, ministrauerunt manus istę.","prev":{"citation":"Evangelistarium 6.19.1-13","label":"6.19.1 to 6.19.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.19.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.19.1"},"next":{"citation":"Evangelistarium 6.19.30-40","label":"6.19.30 to 6.19.40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.19.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.19.30"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}