{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 6.22.1-12","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 6.22.1-12","ref":"6.22.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.22.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.22.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.22.1.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"Non solum autem quę poposcerint humiles consequuntur, sed etiam mirabilium operum gratia donantur, et post hęc pręmia beatitudinis ęternę cumulatius capiunt. Abraham puluerem et cinerem se esse dixit loquens cum Deo, benedicitur-que ei et semini eius. Iacob submittit se fratri Esau | atque illum dominum suum uocat, per nuncios ab eo captat beniuolentiam, mittit munera, ut leniat iratum. et post hęc gloriatur dicens: Vidi Dominum facie ad faciem, et salua facta est anima mea. et tamen adhuc submissius agit. Obuiam enim factus fratri | septies pronus in terram adorat, donec proxime accederet. Atque hac tanta subiectione ab indignato fratre extorsit pietatem. ita ut ille quem perdere decreuerat, in eius collum ruens amplexaretur oscularetur-que dulcius quam dici queat | et fraterna teneritudine superatus fleret. Vnde rursum benedictionem accipit a Domino | et inditur ei nomen Israhel, id est uir uidens Deum. Deum ergo uidere meretur, qui se propter Deum hominibus humiliat atque submittit. Loquente Domino de rubo corruit Moyses in faciem. et cum mitteretur ad pharaonem | educendi-que de Aegypto populi dux constitueretur, indignum se fatebatur eo munere | atque id inire recusabat. pro illis etiam a quibus passus fuerat iniuriam, suppliciter Deum deprecatus est. Quas ob res meruit fieri populi Israhelitici liberator de ęgyptiaca seruitute | legis-que diuinę lator | et multorum mirabilium autor | atque aliis pręferri Dei iudicio dicentis: Siquis fuerit inter uos propheta Domini, in uisione apparebo ei | uel per somnium loquar ad illum. At non talis seruus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est. Ore enim ad os loquar ei, palam et non per ęnigmata et figuras Deum uidet. Hinc est illud in Ecclesiastico scriptum: Dilectus Deo et hominibus Moyses. et post pauca: In fide inquit et lenitate ipsius sanctum fecit illum | et elegit eum ex omni carne.","prev":{"citation":"Evangelistarium 6.21.28","label":"LIBER SEXTUS. CHARITATIS, De hvmilitatis virtvte. Caput XXI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.21.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.21.28"},"next":{"citation":"Evangelistarium 6.22.13-31","label":"6.22.13 to 6.22.31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.22.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.22.13"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}