{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 6.24.12-25","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 6.24.12-25","ref":"6.24.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.24.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.24.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.24.12.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"Nunc regnum eius regnum omnium seculorum. Sed paulo distinctius uideamus, a qua humilitate ad hanc sublimitatem peruenerit, quam tamen semper habuit a Patre et cum Patre communem. Cum igitur Deus esset, hominem quem ipse fecit assumpsit nunquam dimissurus, ut et homo fieret | et Deus esse non desineret . de paupercula matre nasci uoluit, non in urbe regali, sed in paruo oppidulo Bethleem, non saltem in domo uulgari sed in iumentorum stabulo, ubi reclinatus in pręsepio uagiit . Ab angelis nunciabatur, a pastoribus quęrebatur, a magis adorabatur, et tamen ipse contemptibilis et despectus apparere uolebat. Adultus non habuit ubi caput reclinet suum. alienis impensis sustentatus est, alieno usus hospitio. Qui cęlum terram-que fecerat | et quę in eis sunt, hic die ac nocte in laboribus fuit | docendo, sanando, orando. miracula operabatur et latere uolebat. Super asinam sedens intrauit Hierosolymam, cuius sedes cęlum | et terra scabellum pedum erat. Lauit discipulorum suorum pedes, cui angeli seruiebant. Cum innocens esset, pro peccatis nostris ab incredulis quos ipse saluare uenerat, comprehendi, ligari, conspui, cędi, occidi uoluit. Atque ita se submisit obtulit-que ultro omnibus impiorum iniuriis, qui mundum pugillo continet , qui terram respicit et facit eam tremere, in quem angeli intueri gaudent, quia uita est omnium quę uiuunt, et autor quę subsistunt. Quid ergo uel magnificentia eius maius | uel humilitate abiectius? Nemo ęquare potest eius humilitatem, quia nemo habet tantam de qua descendat sublimitatem. Satis est si uestigia eius obseruantes, quantum possumus nos humiliter submisse-que geramus. ipso admonente ac dicente: Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et inuenietis requiem animabus uestris. Sit igitur nobis curę, ut minimi simus, in omnibus patientes, in omnibus mites et mansueti, nulli malum pro malo reddentes, paruo contenti, in laboribus assidui, seruire magis quam pręesse cupientes | nunquam captemus hominum gloriam, sed semper Dei laudem | et proximorum profectum.","prev":{"citation":"Evangelistarium 6.24.1-11","label":"6.24.1 to 6.24.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.24.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.24.1"},"next":{"citation":"Evangelistarium 6.24.26-27","label":"6.24.26 to 6.24.27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.24.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.24.26"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}