{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 6.25.10-20","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 6.25.10-20","ref":"6.25.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.25.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.25.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.25.10.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"Quid ergo proderit | humilem, sanctum, mansuetum ab hominibus fuisse iudicatum, cum etiam hominibus manifestum erit, qualis re uera fueris? Neque enim ex pręteritis aliorum rumoribus, sed ex conscientia tua presenti iudicaberis. Cęterum uerę quoque ac sanctę humilitatis ualde studiosis cauendum erit, ne forte humilitatem putent eos quibus prępositi sunt, non corripere si deliquerint, non castigare si perseuerarint | negligentia est istud non humilitas | et charitatis quam proximo debes obliuio. Debes enim curare, ut eos qui tibi commissi sunt efficias meliores | docendo, solicitando, increpando, puniendo. quod si per ignauiam teneritudinem-ue animi omiseris, non mitis | neque mansuetus | neque humilis, sed e contrario inhumanus et a charitate alienus fuisse argueris | crediti-que tibi gregi non pastor sed desertor. Quęris fortasse cur ergo pręcipiat Dominus: Qui maior est uestrum fiat sicut minor, et qui pręcessor est sicut ministrator? Non hoc dicit ut peccantes non arguas, quos et ipse flagello de tempo expulit, sed ut in laboribus opere-que seruili cum ipsis quibus pręsides communices | et in spiritalibus negociis grauiora onera tuis quam aliorum humeris imponas | necessitatibus-que domesticorum tuorum pro uiribus prospicias | et tanquam filiis ministres | indulgentissimi-que patris fungaris officio nihil prętermittendo quod uel ad humilitatem pertinere uidebitur | uel ad charitatem. Definiamus igitur uitiosam fore humilitatem, quę charitati aliis-que uirtutibus non fuerit copulata. Nam neque libidinosis proderit humilitas | neque gulę uentri-que seruientibus | neque alii alicui flagitio subnixis. Prima humilitas esse debet Deo obedire. deinde prępositorum iussa exequi, postremo facilem se omnibus pręstare, neminem offendere | et pati potius iniuriam quam inferre, nihil terrenum appetere, sed cęlestium desyderio semper inhęrere. Quicunque ita se humiliauerit, exaltabitur | et una cum illis, quos in exemplum proposuimus, gaudebit in ęternum gloriosus. In psalmo enim dicitur: Iuxta est Dominus his qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu saluabit.","prev":{"citation":"Evangelistarium 6.25.1-9","label":"6.25.1 to 6.25.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.25.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.25.1"},"next":{"citation":"Evangelistarium 6.25.21-28","label":"6.25.21 to 6.25.28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.25.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/6.25.21"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}