{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 7.02.18-28","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 7.02.18-28","ref":"7.02.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.02.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.02.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.02.18.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"Sedechias quoque filius Chanaan uolens uideri propheta, cum prospera regi Samarię Achabo prędixisset, Micheę contraria quę et euenerunt prophetanti colaphum infregit dicens: Me-ne ergo dimisit spiritus Domini, et locutus est tibi? Vir arrogans igitur et inani gloria tumens dum persuadere nititur se esse quod non est, siquis contradixerit, impatiens irę ne manibus quidem temperat | nihil-que pensi habet meliores se atque honorabiliores afficere iniuria. Ioab Dauidici exercitus ductor non potuit pati pręfecture honorem laudem-que militię cum aliis partiri, et Amasam collegam suum amice alloquens incautum interemit. Nullo itaque scelere abstinet superbia | nec rapinis nec cędibus parcit, dum supra omnes eminere atque excellere appetit. Aduersus hanc per os Abbacuch prophetę Spiritus Sanctus clamat: Vę qui congregat auaritiam malam domui suę, ut sit in excelso nidus eius. Ad superbię autem uitium alios uirium confidentia stimulat, alios rerum prosperitas hortatur, aliis audaciam longus peccandi usus pręstat | qui retuso iam conscientię aculeo delictorum assiduitate | neque hominum pudore | neque ullo Dei metu cohibentur. In Abdia propheta Idumeam increpat Dominus | et ait: Valde superbia cordis tui extulit te habitantem in scissuris petrę, exaltantem solium tuum, qui dicis in corde tuo: Quis detrahet me in terram? Et quoniam supra quam decuit efferebatur Idumeus, consequenter dicitur ei: Si exaltatus fueris ut aquila | et si inter sydera posueris nidum tuum, inde te detraham dicit Dominus. Vt qui se omnium fortissimum credidit, omnium imbecillimus euadat. et de illo quoque dicatur: Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt robore. Quod autem et superbi humilientur | et humiles exaltentur, Benadab quoque Syrię rex nobis exemplo est. Qui Samariam cum innumera militum multitudine inuadens gloriabatur quod puluis Samarię non sufficeret pugillis populi qui ipsum secutus fuerat.","prev":{"citation":"Evangelistarium 7.02.1-17","label":"7.02.1 to 7.02.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.02.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.02.1"},"next":{"citation":"Evangelistarium 7.02.29-32","label":"7.02.29 to 7.02.32","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.02.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.02.29"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}