{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 7.05.1-12","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 7.05.1-12","ref":"7.05.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.05.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.05.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.05.1.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Alii sane per ambitionem magni apparere uolunt | et sicut Saluator ait: Amant primos recubitus in coenis, et primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro, et uocari ab hominibus rabbi. Qui ergo talia amat peccat. non quod non liceat homini primo loco sedere, si id dignitas ipsa in qua est exigit, sed quod ex eo uoluptatem capere | arrogantię uitium sit. Itaque non erit nefas ei qui iussus est pręsidere, primam tenere cathedram, sed hoc affectare inanis glorię gratia | nefas erit. Quin immo si etiam in infimo loco sedendo ab aliis commendari concupieris, humilitatis bonum humanę laudis desyderio corrumpes | et de uirtute facies uitium. Et quoniam (ut diximus) mens animus-que superborum nequit quiescere | semper-que se magis ac magis errigens eo quosdam prouexit uecordię, ut se Deo comparare ausi sint | Deum-que contemptui habere, Nabuchodonosor rex, cuius insaniam paulo ante retulimus | hoc tamen prętermisso quod nunc dicemus | auream statuam errexerat, se in ea ueluti Deum adorari iubens. Et quoniam se supra hominem extulerat, regno depositus cum bestiis uixit. Ad principem Tyri in Ezechiele dicitur: Hęc dicit Dominus Deus: eo quod eleuatum est cor tuum | et dixisti Deus ego sum | et in cathedra Dei sedi in corde maris, cum sis homo et non Deus. Hinc demum post commemoratas tantę elationis causas infertur, quod tradendus alienigenis esset | spoliandus atque interficiendus. Illorum quoque superbia Deo se conferentium fuit, qui primum ab oriente uenientes posuerant sibi sedem in terra Senaar. Turrim enim ędificarunt , cuius altitudinem ad cęlum usque educere decreuerant. Tam igitur stulta est superbia, ut etiam nulli mortalium possibilia pręsumat. Inter ędificandum linguis confusi sunt, deinde per orbem dispersi, ita ut | neque intelligere alter alterum | neque simul consistere quiuerint.","prev":{"citation":"Evangelistarium 7.04.27-28","label":"7.04.27 to 7.04.28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.04.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.04.27"},"next":{"citation":"Evangelistarium 7.05.13-20","label":"7.05.13 to 7.05.20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.05.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.05.13"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}