{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 7.08.1-10","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 7.08.1-10","ref":"7.08.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.08.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.08.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.08.1.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Qualis autem superborum poena futura sit, pręsentia demonstrant. Nam si in uita quoque grauissime plectuntur, haud dubium quin multo acerbiora passuri sint | post mortem in inferno, nisi decedentium comes fuerit humilitas. Id quanquam ex his quę diximus perspicue apparet, addamus tamen et alia quędam de Scripturis, ut quo plures aduersus uitium istud sententias didicerimus, in euitando efficiamur diligentiores. Per Esaiam superbis minatur Dominus dicens: Quiescere faciam superbiam infidelium, et arrogantiam fortium humiliabo. et per Ezechielem: Adducam inquit pessimos de gentium, et possidebunt domos eorum. Et quiescere faciam superbiam potentium, et possidebunt sanctuaria eorum. Vtinam non de nobis ista exponi queant, quorum infideles Turci uicos, oppida, prouincias occuparunt | aras focos-que prophanantes | nullo die cessant in reliqua christianorum regna debacchari, captiuos abducere, pecora depredari, uastare agros, cedibus grassari | et in nomen christianum magis quam dici queat impie furere. Hoc perpetuo flagello nostra percutitur superbia, et tamen adhuc humiliari negligimus. Infidelium arma sine intermissione sęuiunt | et sęuiendo prosperantur, quia christiani principes inter se dissident, inter se digladiantur, et cum iunctis uiribus communi periculo simul occurrere deberent, id agunt, ut facilius quicquid reliquum est christiani imperii dissipetur | et in impię infidę-que gentis ueniat potestatem. Cęterum siquis hanc quam imminere cernimus calamitatem effugerit | et tamen scelere atque superbia sese efferre non desierit, nequaquam illam multo horribiliorem erumnam effugiet, quam futuram Malachias denunciat dicens: Ecce dies ueniet succensa quasi caminus; et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula; et inflammabit eos dies ueniens dicit Dominus exercituum, quę non relinquet eis radicem et germen id est ullam conuersationis pristinę spem. dicetur enim eis: Ite maledicti in ignem ęternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Vt uidelicet superbi homines cum ipsis superbię spiritibus crucientur simul, omni prorsus quiescendi expectatione sublata.","prev":{"citation":"Evangelistarium 7.07.22-25","label":"7.07.22 to 7.07.25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.07.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.07.22"},"next":{"citation":"Evangelistarium 7.08.11-19","label":"7.08.11 to 7.08.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.08.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.08.11"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}