{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 7.10.27-39","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 7.10.27-39","ref":"7.10.27","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.10.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.10.27","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.10.27.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":261,"text":"Quod etiam filiis Ionadab a Domino promissum esse credimus. Vt enim pręceptum patris perficerent uini potu abstinebant | et meruerunt audire Domino dicente: Non deficiet uir de stirpe Ionadab filii Rechab stans in conspectu meo cunctis diebus. Tunc autem conspectum Domini merebimur, cum totius obedientię nostrę unus finis fuerit, ut uidelicet hominibus obediendo Deo placeamus. Qui enim ideo alicuius iussis obtemperant, ut ab eo mercedem capiant, mercenarii sunt. et qui parent metuendo, nequid mali patiantur, serui sunt. Is uero qui neque spe pręmii | neque timore supplicii, sed solo Dei amore se subiicit ad obediendum aliis, non mercenarius neque seruus est sed potius filius Patri ęterno perpetua charitate deuinctus. Atque ideo qui uoluntarie seruit, sponte obtemperat, nihil in quo Deo gratificari se censet, agit inuitus. Hic certe cum psalmista sancto concinere poterit: Vt faciam uoluntatem tuam Deus meus uolui. Tunc demum uera perfecta-que obedientia est, cum nostra uoluntas ex Dei pendet uoluntate. cum uidelicet quod ipse pręcepit facimus, non quod caro ad malum prona suggerit. De isto obedientię genere est dictum: Melior est obedientia quam uictimę | et auscultare magis quam offerre adipem arietum. et alibi: Sacrificium salutare est | attendere mandatis | et discedere ab omni iniquitate. Quoniam autem nihil mali est, quod lex diuina non prohibeat, neque boni quod non imperet uel pręcipiat, omnium prorsus abstinentia uitiorum | omnium-que exercitatio uirtutum obedientia est. Ita ut ne fidei quidem sacramenta proderunt nobis, nisi ipsam obedientię coluerimus uirtutem. Vnde gentium apostolus Paulus: Circumcisio inquit nihil est, et pręputium nihil est | sed obseruatio mandatorum . Et apostolus Iacobus: Fides si non habeat opera, mortua est in semetipsa.","prev":{"citation":"Evangelistarium 7.10.15-26","label":"7.10.15 to 7.10.26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.10.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.10.15"},"next":{"citation":"Evangelistarium 7.11.1-16","label":"7.11.1 to 7.11.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.11.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.11.1"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}