{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 7.11.17-28","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 7.11.17-28","ref":"7.11.17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.11.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.11.17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.11.17.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"Illa ergo dierum longitudo quę finem non habet, ipsis qui obediunt proponitur. dicente ad Salomonem Domino: Si ambulaueris in uiis meis | et custodieris pręcepta mea et mandata mea, sicut ambulauit pater tuus, longos faciam dies tuos. Victoria quoque aduersus inimicos obedienti spondetur in Leuitico, ubi cuncta eis ex sententia successura recensentur, qui Dei mandata obseruarint, atque inter multa: Persequemini inquit inimicos uestros | et corruent coram uobis. eadem repetuntur in Deuteronomio. Et in Paralipomenon libro legimus | Amasiam regem Iuda cum Syris congressurum centum talentis centum milia militum conduxisse. deinde ut uiri Dei iussis obediret, dimisisse conductitios | et cum paruo suorum numero ingentes hostium copias fudisse uictoria potitum. Itaque qui cum paucis uicit, uictus cum multis fuisset, si non obedisset. Dei quippe est (ut ibidem dicitur) et adiuuare et in fugam conuertere. Qui in psalmo ait: Si populus meus audisset me, Israhel si in uiis meis ambulasset, pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem | et super tribulantes eos misissem manum meam. pręterea in Prouerbiis est dictum: Vir obediens loquetur uictoriam. Porro pręstantissima uictoria illa est, qua spiritales prosternuntur nequitię, caro inimica spiritui | et utrique diabolus | a quibus uinci perniciosissimum quidem est. Cęterum hos etiam facile subiugabimus, si obedientię sanctę armis muniti fuerimus. Discant nunc reges terrę, cui et ipsi parere debeant. Regni stabilimentum est obseruatio mandatorum Dei. Sic enim ait Dominus ad Hieroboam: Si audieris omnia quę pręcepero tibi | et ambulaueris in uiis meis | et feceris quod rectum est coram me, custodiens mandata mea et pręcepta mea, sicut fecit Dauid seruus meus, ero tecum et ędificabo tibi domum fidelem, quomodo ędificaui Dauid domum, et tradam tibi Israhel. Ad Iehu quoque regem Israhel locutus est: Quia studiose egisti quod rectum erat | et placebat in oculis meis, et omnia quę erant in corde meo fecisti contra domum Achab, filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israhel.","prev":{"citation":"Evangelistarium 7.11.1-16","label":"7.11.1 to 7.11.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.11.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.11.1"},"next":{"citation":"Evangelistarium 7.11.29-41","label":"7.11.29 to 7.11.41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.11.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.11.29"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}