{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 7.16.15-31","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 7.16.15-31","ref":"7.16.15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.16.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.16.15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.16.15.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Quicquid ergo nobis ad beatitudinem transituris non uidetur uiam impedire, tolerabile est | et iustę querelę causam dum uirtuti nihil officit, excludit. Ad illa ueniamus, quę falso fortuita mala nuncupantur, cum nihil sit quod non prouidentia diuina contingat. Ea sunt terrę maris-que pericula, proscriptiones, exilia, carceres, tormenta | cędes | incendia | cętera-que id genus multa. Quę ut fortiter perferantur, primo sciendum aduersa quęque in hac uita necessario euenire | et tam bonis quam malis esse communia. sed iustis bona esse iniustis uero mala, si modo castigati non se correxerint. Porro istę aduersitatum causę sunt. Iustis ideo accidunt, ut per patientię uirtutem maiora mereantur pręmia | ac ne forte prospero rerum successu elati labantur. Vnde colaphizatus est Paulus ne magnitudine reuelationum extolleretur. Afflicti martyres, ut cumulatius remunerarentur. Iniustis autem ob hoc tristia contingunt, ut ad iustitiam reuertantur | et si redire noluerint, iuste condemnentur | ęternis-que mancipentur suppliciis | quorum duritia temporalibus contusa malis mollescere nequiuit. Si aduersa pateris | et Scripturę diuinę fidem pręstas, negare non potes, quod a Domino diligaris. Ego quos amo inquit | arguo et castigo. Testimonium igitur diuini erga te amoris habes, quoties aduersis concuteris, quoties calamitatum procellis iactaris. Fruantur suis deliciis luxuriosi, tu uero Domino tuo placere studens asperitatibus te exerce. Arcta enim et angusta uia est, quę ducit ad salutem, lata atque ampla, quę mittit in perditionem. Hinc est quod sanctissimi homines prospera mundi contemnentes | renunciantes-que pręsentibus bonis tolerant spontaneam paupertatem, ieiunant, esuriunt, sitiunt, algent, uigilant, orant, peregrinantur, laborant, nunquam conquiescunt. ut per dura atque aspera uictis uoluptatum illecebris debita uirtuti pręmia percipiant | et pro breui afflictione ęternam capiant beatitudinem. Corripiamur ergo a Domino, ne cum hoc mundo damnemur. Pugnemus cum calamitatibus, ut cum uicerimus, coronemur.","prev":{"citation":"Evangelistarium 7.16.1-14","label":"7.16.1 to 7.16.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.16.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.16.1"},"next":{"citation":"Evangelistarium 7.16.32-42","label":"7.16.32 to 7.16.42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.16.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.16.32"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}