{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 7.25.13-24","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 7.25.13-24","ref":"7.25.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.25.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.25.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.25.13.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"Quod si ita infidelium impatientiam punit interdum Dominus, quanto magis credentium, quibus leges dedit et pręcepta et notitiam sui? Iure igitur ac merito Salomon dum perpenderet impatientis furentem iracundiam: Graue est saxum inquit | et onerosa harena, sed ira stulti utroque grauior. et prosequitur dicens: Ira non habet misericordiam | nec erumpens furor, et impetum concitati quis ferre poterit? Quid autem infelicius quam carere misericordia et dilectione, sine qua beatitudinem consequi nequimus? Iccirco impatientia ipsa, quia charitati contraria est, Deo etiam qui charitas est aduersatur et repugnat, animum a cęlestium contemplatione auertit | et ęterni boni reddit negligentem. Impatientia enim tota de rebus terrenis est. a quibus certe quanto secedimus longius, tanto proximiores Deo efficimur. Cui quidem si iungi uolumus, humilitate opus est | et patientia et omni mansuetudine, non supercilio, non indignatione neque ira, quę Deus odit et execratur. Post hęc mentem quoque hominis excęcat impatientia | et quę recta uera-que sunt, non sinit dignosci neque intelligi. Ideo-que ista animi perturbati passio maxime in iudiciis faciendis cauenda est. Nunquam enim iuste iudicabit, qui iratus est. Nam si ille cui iratus fuerit, pro crimine delato mulctari merebitur, hic ulciscendi auiditate iustę poenę modum excedet. aut si de rebus lis erit, omissa iudicii consultatione aduersus eum cui infensus est, ferre sententiam festinabit | et conuertet (ut in Amos propheta est scriptum) in amaritudinem iudicium | et fructum iustitię in absinthium, non causam consyderans dum iudicat, sed personas. Nec solum iniustum ueri-que nescium hominem facit impatientia, sed etiam si ei ratione non resistitur, ad insaniam usque adducit. unde furere dicitur is qui impatientię stimulis actus ira inflammatur. Ardent oculi, tremunt labia, frons adducitur, arterię clamoribus intumescunt, os distorquetur, uerba sine delectu effutiuntur, facies aut rubore aut pallore suffunditur | et breuiter nihil tam simile alienatę mentis homini quam homo pręter modum iratus.","prev":{"citation":"Evangelistarium 7.25.1-12","label":"7.25.1 to 7.25.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.25.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.25.1"},"next":{"citation":"Evangelistarium 7.25.25-35","label":"7.25.25 to 7.25.35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.25.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.25.25"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}