{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In epigrammata priscorum commentarius 3.71.2","citation":"Marko Marulić, In epigrammata priscorum commentarius 3.71.2","ref":"3.71.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/in-epigrammata-priscorum-commentarius/3.71.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/in-epigrammata-priscorum-commentarius/3.71.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/in-epigrammata-priscorum-commentarius/3.71.2.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"In epigrammata priscorum commentarius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/in-epigrammata-priscorum-commentarius","urn":null},"verse":false,"words":230,"text":"108.1. Huic Vibio Vibius Coccianus libertus peregre defuncto posuit sepulturam titulosque eius descripsit et ab imperatoribus delata dona. Fuit igitur Vibius primopilaris, id est miles primę legionis, deinde castrorum pręfectus legionis tertiędecimę. 108.2. Pręfecti autem castrorum uel alarum uel cohortum a duce militię creabantur ut ea regerent et disponerent. Quum itaque militare officium strenue obiret, promotus est ad pręfecturam castrorum, in qua ita se gessit ut dona quę commemorantur dignus fuerit ab imperatoribus recipere. Donatus est ergo gemmis, id est annulis gemmatis, torquibus – torques colli ornamenta erant –, armillis, quibus brachia ornabantur, phaleris, quę non tantum equi ornamenta sunt, sed etiam hominis, quum Vergilius dicat: (IX) phaleras Rhamnetis et aurea bullis cingula , coronis muralibus tribus, uallaribus duabus, aurea una. Muralis corona ei dabatur qui primus obsessę urbis inscendisset, uallaris qui primus pugnando uallum transcendens castra aduersariorum introisset. Aurea autem corona erat obsidionalis: ea donabantur illi qui obsidione ciues liberassent. Hastis puris quinque: hoc donum eius erat qui in pręlio uicisset. Hastis puris, id est sine ferro, ut Seruius ait super illud Vergilii in VI: Ille, uides, pura iuuenis qui nititur hasta. Vexillis duobus: uexillum dictum quasi paruum uelum; est enim uelum in summo hastę suspensum. Et his ergo uirtutis merito donatus fuit Vibius. 108.3. Egregium hoc sane et uiri uirtuti datum. Meminisse tamen debemus quia fortes uiros remunerat imperator, bonos Deus, et illis quidem terrena bona et caduca conferuntur, his uero cęlestia et ęterna.","prev":{"citation":"In epigrammata priscorum commentarius 3.71.1","label":"III. EXTERNA, 108. AD ARNASTVM in Ponto","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/in-epigrammata-priscorum-commentarius/3.71.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/in-epigrammata-priscorum-commentarius/3.71.1"},"next":{"citation":"In epigrammata priscorum commentarius 3.72","label":"III. EXTERNA, 109. Apud ANTYCIRAM Boecię","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/in-epigrammata-priscorum-commentarius/3.72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/in-epigrammata-priscorum-commentarius/3.72"},"credit":{"text":"Marko Marulić, In epigrammata priscorum commentarius. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-in-epigr.xml","quality":"ocr"}}