{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In epigrammata priscorum commentarius 5.4-5","citation":"Marko Marulić, In epigrammata priscorum commentarius 5.4-5","ref":"5.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/in-epigrammata-priscorum-commentarius/5.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/in-epigrammata-priscorum-commentarius/5.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/in-epigrammata-priscorum-commentarius/5.4.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"In epigrammata priscorum commentarius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/in-epigrammata-priscorum-commentarius","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"IV.4. Extat ędificium eius Salonis proximum, quod maiores nostri post urbis euersionem incolere coepere: nunc nostrum natale solum est, quod Spalatum appellant, sed et ipsum semirutum quidem atque in parte deintegratum, murorum tamen ac turrium pulchritudine portarumque affabre structarum decore ostendens qualia etiam illa fuerint quę uel uetustate uel inimicorum iniuria defecere. (Templum S. Domnii, archiepiscopi Salonensis) Stat adhuc templum Ioui quondam sacrum, nunc Domnio martyri dedicatum, magnę turris instar, rotunda specie angulatum, cuius murus (ut uides) quadrato lapide rethiculataque structura constat. Octo columnis ingentibus intus fulcitur, quibus alię insident minores, quorum quattuor e marmore porphyrite cum aliis ad testudinem usque tecti eriguntur. Exterius circa se magnarum duarum et uiginti columnarum peristylium habet, et id quidem Sinadico marmore nobile. Porro ante templi limina uestibulum ipsum atriumque patet spaciosum, columnis grandibus, et ipsis e marmore Phrygio dolatis, circumseptum, quibus arcus impositi fulciuntur, ita ut nusquam Romę tot, tantas talesque columnas uno in loco compositas reperies. E regione templi sacellum est, eodem tempore parique structurę genere elaboratum. Pręter ista erant et alia tria templa, reliquo ędificio (ut apparet) uetustiora atque ideo magis dirruta. In his tessellarum pictura, qua exornata fuerant, alicubi adhuc uisitur. Extant et chryptoporticus plurimę, ita ut non minus miremur subterranea ędificia quam quę in aperto spectantur. IV.5. Sed ne plura intempestiue replicem, tibi pręsertim, qui cuncta quidem et sępe uidisti, et adhuc inspicere (in tantum te delectat antiquitas) non satiaris, uide tandem quanta rerum humanarum mutatio sit, quanta uolumina, uel ludibria potius, nunquam simpliciter indulgentis fortunę. Nihil usquam firmum habetur in terra, nihil stabile, nihil in eodem statu permanens, non urbes, non imperia. Extra terram igitur, extra anni Solisque uias quęrenda hominum felicitas est. Quam pie iusteque uiuentibus omnium potens Deus super cęlum perennem perpetuamque largitur.","prev":{"citation":"In epigrammata priscorum commentarius 5.1-3","label":"5.1 to 5.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/in-epigrammata-priscorum-commentarius/5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/in-epigrammata-priscorum-commentarius/5.1"},"next":{"citation":"In epigrammata priscorum commentarius 5.6","label":"IV. SALONIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/in-epigrammata-priscorum-commentarius/5.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/in-epigrammata-priscorum-commentarius/5.6"},"credit":{"text":"Marko Marulić, In epigrammata priscorum commentarius. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-in-epigr.xml","quality":"ocr"}}