{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In epigrammata priscorum commentarius 7.2.2","citation":"Marko Marulić, In epigrammata priscorum commentarius 7.2.2","ref":"7.2.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/in-epigrammata-priscorum-commentarius/7.2.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/in-epigrammata-priscorum-commentarius/7.2.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/in-epigrammata-priscorum-commentarius/7.2.2.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"In epigrammata priscorum commentarius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/in-epigrammata-priscorum-commentarius","urn":null},"verse":false,"words":187,"text":"132.1. Puto sic legendum: Aulus Terentius pantherarum agonium fecit. 132.2. Agonium ludum esse ait Festus Pompeius, ob hoc dictum quia locus in quo ludi initio facti sunt fuit sine angulo. Cuius ludi festa agonalia dicebantur. Hęc factitata ait Romę in monte Quirinali. Est enim Quirinalis Agonius et Collina porta Agonensis. Agoniorum meminit Ouidius libro Fastorum primo dicens: Et prius antiquus dicebat agonia sermo. De pantheris autem Plinius libro VIII, capite XVII sic scribit: Pantheris, inquit, in candido breues macularum oculi. Has a pardis ait solo candore discerni et id animal gigni in Aphrica Syriaque. Idem ait: pantheras primus Scaurus in ędilitate sua uarias CL uniuersas misit, deinde Pompeius Magnus quadringentas decem, diuus Augustus quadringentas XX. 132.3. Aulus igitur Terentius apud Salonas Romano more in agonali ludo pantheras exhibuit et qui id fecerit, ut posteris quoque notum foret, litteris in marmore sculptis testatus est. Hoc equidem in illo amphiteatro factum reor cuius adhuc uestigia extare cernimus. 132.4. Et satis certe magnificum fuit tam procul petitas bestias in ludum adduxisse, sed ego multo magnificentius esse dixerim hominum bestiali ritu uiuentium licentiam legibus coercere. Illud enim ad uoluptatem pertinet oculorum, hoc ad morum censuram.","prev":{"citation":"In epigrammata priscorum commentarius 7.2.1","label":"VI. Salonis postea repertum, 132. Salonis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/in-epigrammata-priscorum-commentarius/7.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/in-epigrammata-priscorum-commentarius/7.2.1"},"next":{"citation":"In epigrammata priscorum commentarius 7.3.1","label":"VI. Salonis postea repertum, 133. Salonis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/in-epigrammata-priscorum-commentarius/7.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/in-epigrammata-priscorum-commentarius/7.3.1"},"credit":{"text":"Marko Marulić, In epigrammata priscorum commentarius. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-in-epigr.xml","quality":"ocr"}}