{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Repertorium 105.24-40","citation":"Marko Marulić, Repertorium 105.24-40","ref":"105.24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/105.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/105.24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/105.24.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Repertorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium","urn":null},"verse":false,"words":311,"text":"Hęc illi placent: docibilem esse uirtutem; eosdem esse nobiles ac uirtutis studiosos; sufficere uirtutem ad beatam uitam; uirtutem operum esse, neque uerbis plurimis neque disciplinis indigentem; pręstat cum paucis bonis aduersus malos omnes quam cum multis malis aduersus paucos bonos pugnare . Iustum uirum pluris faciendum quam propinquum ; uiri ac mulieris uirtus eadem; bona pulchra, mala esse turpia; iniqua omnia aliena puta atque peregrina . Diogenes interrogatus, ubinam Gręcię uiros uidisset bonos, \"uiros quidem\", ait, \"nusquam, sed Lacedemone pueros uidi\". Dicebat de saliendo et calcitrando certare homines, ut autem boni et probi fierent, curare neminem . In Olympia buccinante pręcone \"Dioxippus uiros uincit\" --- \"Hic\", ait,\"mancipia, sed ego uiros\". Glorianti cuidam, quod leonis pelle tegeretur, \"desine\", inquit, \"uirtutis stramenta confundere\" . Bonos uiros effigies deorum esse . Ad uirtutem proficit exercitatio . Cynicis placet finem esse secundum uirtutem uiuere; sicut Stoicis . Cephesius, cum animaduerteret quendam ex discipulis inflatum atque turgidum, percutiens dixit: \"Non, si magnus fueris, bonus eris, sed si bonus, magnus\" . De uirtutibus et uitiis. Quid sit bonum. Bonorum genera III, item malorum. Item honestum, turpe. Honestum ac bonum idem est . Bona esse paria. Eorum quę sunt, alia bona, alia mala, alia neutra . Virtutes esse connexas, ut, qui unam habuerit, omnes habeat. Nullum esse medium inter uirtutes et uitia. Virtutem posse amitti. Virtus sufficit ad beate uiuendum . Aristo uirtutes neque plurimas inuexit ut Zeno neque unam, quę multis appelletur nominibus ut Megarici . Pyrro negat quicquam aut turpe esse aut honestum, iniustum uel iustum; lege autem atque consuetudine homines cuncta facere . Quod apud alios bonum ac iustum est, apud alios malum et iniustum esse . Dii uirtutibus delectati, similes amplectuntur ac fouent. Vtimur bono interdum ut malo, et malo ut bono . Maiores esse animi quam corporis uoluptates. Voluptatis causa uirtutes quoque eligi, et a uoluptate solam uirtutem inseparabilem esse, cętera separari. Non potest iucunde uiui, nisi prudenter ac honeste iusteque uiuatur, neque prudenter, honeste ac iuste, nisi iocunde .","prev":{"citation":"Repertorium 105.1-23","label":"105.1 to 105.23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/105.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/105.1"},"next":{"citation":"Repertorium 106","label":"QVINTVS CVRTIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/106","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/106"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml","quality":"ocr"}}