{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Repertorium 140.427-453","citation":"Marko Marulić, Repertorium 140.427-453","ref":"140.427","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/140.427","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/140.427","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/140.427.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Repertorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"Panis subcinericius subuertit castra Madian . Philistiim cęperunt archam Domini, posuerunt in templo Dagon; propterea aduersa passi sunt . Bethsamitę LXX percussi sunt, eo quod uidissent archam Domini . Dauid panem sanctificatum accepturus interrogatur, si pueri mundi sunt a mulieribus . Oza, quia extendit manum ut labentem archam teneret,et a Domino percussus moritur .. Helias reperit ad caput panem et uas aquę,comedit et bibit, et in fortitudine cibi illius ambulauit XL diebus et totidem noctibus usque ad montem Dei Oreb . Dauid diuidit singulis tortam panis et partem carnis assę bubalę, et frixam oleo similam etc. . Non sanctificati comederunt phase, et iratus Dominus uix precibus Ezechię placatus est . Dixit Neemias ne manducarent de sanctis sanctorum, donec staret sacerdos doctus et eruditus . A fructu frumenti, uini et olei multiplicati sunt. . De mysterio eucharistię. Item psalmus XXII . De eodem . De eodem Psalmus LXXI . Item . Pauperes eius saturabo panibus. Psalmus CXXXI . Adipe frumenti satiat te. . De eodem sacramento . Qui edunt me, adhuc esurient, et qui bibunt me, adhuc sitient . Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc conuiuium pinguium etc. . Et dabit tibi Dominus panem arctum et aquam breuem, et non faciet auolare a te ultra doctorem tuum. Commixtum migma comedent, sicut in area uentilatum est . Si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis e tc. . Omnis laguncula implebitur uino. Ecce ego implebo omnes habitatores terrę eius ebrietate, et dispergam eos, uirum a fratre suo, et patres et filios pariter . Et confluent ad bona Domini super frumento, uino et oleo . Vocabo frumentum et multiplicabo illud, et non imponam uobis famem . Altare holocausti in atrio interiori est sacramentum eucharistię . Super triticum et uinum ruminabant, et recesserunt a me . Viuent tritico, et germinabunt quasi uinea; memoriale eius sicut uinum Libani .","prev":{"citation":"Repertorium 140.387-426","label":"140.387 to 140.426","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/140.387","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/140.387"},"next":{"citation":"Repertorium 140.454-461","label":"140.454 to 140.461","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/140.454","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/140.454"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml","quality":"ocr"}}