{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Repertorium 145.21-42","citation":"Marko Marulić, Repertorium 145.21-42","ref":"145.21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/145.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/145.21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/145.21.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Repertorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Si linguis hominum loquar XIII. Omnia uestra in caritate fiant. Siquis non amat Dominum nostrum Iesum Christum, maranatha XVI. : Legi mortuus sum, ut Deo uiuam. Viuo autem, iam non ego; uiuit uero in me Christus, qui dilexit me et tradidit se ipsum pro me II. : Scire etiam supereminentem scientię caritatem Christi III. : Mihi enim uiuere Christus est et mori lucrum. Coarctor autem e duobus: desiderium habens dissolui et esse cum Christo, multo melius; permanere autem in carne, necessarium propter uos etc. I. Epaphroditus propter opus Christi usque ad mortem accessit tradens animam suam etc. II. Sed quę mihi fuerunt lucra, hęc arbitratus sum propter Christum detrimenta. Verum tamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei, propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam, ut et inueniar in illo etc. III. : Caritatem eorum commendat, et ut magis abundent, hortatur IIII. : Finis pręcepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta I. : Hortatur ad caritatem X. Seruiamus placentes Deo cum metu et reuerentia XII. Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo XIII. : Agabo prophetante Paulus ait: Non solum alligari, sed et mori paratus sum pro nomine Iesu XXI. : Deum timete II. In omnibus honorificetur Deus IIII. Caritas operit multitudinem peccatorum IIII. : Perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor poenam habet IIII. Omnis qui diligit eum qui genuit, diligit et eum qui natus est ex eo. Hęc est caritas Dei, ut mandata eius custodiamus; et mandata eius grauia non sunt V. : Et hęc est caritas, ut ambulemus secundum mandata eius I. : Vox engeli: Timete Dominum, et date illi honorem etc. V. Crudelis. IACOBI: Iudicium sine misericordia fiet illi qui non facit misericordiam II.","prev":{"citation":"Repertorium 145.1-20","label":"145.1 to 145.20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/145.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/145.1"},"next":{"citation":"Repertorium 145.43-62","label":"145.43 to 145.62","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/145.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/145.43"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml","quality":"ocr"}}