{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Repertorium 15.116-131","citation":"Marko Marulić, Repertorium 15.116-131","ref":"15.116","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/15.116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/15.116","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/15.116.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Repertorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Gladius ad Chaldeos etc., quia terra sculptilium est et in portentis gloriatur . Argentum et aurum, in quo confidunt homines, et non est finis acquisitionis eorum etc. . Iniquitas Sodomę pręter cętera: manum egeno et pauperi non porrigebant . Item de auaritia eorum . Lac comedebatis et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis, gregem autem meum non pascebatis . Non comedere morticinum nec captum a bestia, est non rapto uiuere nec de illicitis . Aurum suum et argentum suum fecerunt sibi idola et interierunt . Dilexisti mercedem super omnes areas tritici etc. . Contra Israel, eo quod uendiderit pro argento iustum et pauperem pro calciamentis. Iccirco, pro eo quod diripiebatis pauperem et prędam electam tollebatis ab eo, domos ędificabitis et non habitabitis in eis etc. Accipientes munus et pauperes deprimentes. Audite hoc, qui conteritis pauperem etc. dicentes, quando transibit messis, et uenundabimus merces etc. Sequitur poena. Auaritia omnium in capite omnium etc. . Concupierunt agros et uiolenter tulerunt, et rapuerunt domos. Qui uiolenter tollitis pelles eorum desuper eis et carnem eorum desuper ossibus eorum etc. Principes eius in muneribus iudicabant, et sacerdotes eius in mercede docebant, et prophetę eius in pecunia diuinabant . Adhuc ignis in domo impii, thesauri iniquitatis et mensura minor etc. . Diripite argentum, diripite aurum . Ve qui congregat auaritiam malam domui suę, ut sit in excelso nidus eius . Quis est in uobis qui claudat ostia et incendat altare meum gratuito? Qui calumniantur mercedem mercenarii, et humiliant uiduas et pupillos et opprimunt peregrinum. Sępe uictor in detrahendis spoliis occupatus ab iisdem quos fugauerat oppressus periit . Heliodorus parabat diripere ęrarium templi; apparet eques cuius equi calcibus eliditur; mox apparuerunt duo uiri, a quibus flagellis cęsus eiicitur semiuiuus . Simonis Machabei milites quidam corrupti pecunia cum captiuos effugere permisissent, morte mulctantur .","prev":{"citation":"Repertorium 15.91-115","label":"15.91 to 15.115","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/15.91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/15.91"},"next":{"citation":"Repertorium 15.132-156","label":"15.132 to 15.156","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/15.132","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/15.132"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml","quality":"ocr"}}