{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Repertorium 191.308-325","citation":"Marko Marulić, Repertorium 191.308-325","ref":"191.308","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/191.308","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/191.308","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/191.308.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Repertorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Canticum Dauid de Deo et mirabilibus eius . Magnus es, Domine, in ęternum . Adonay Domine, magnus es tu et pręclarus in uirtute etc. . Deus sapiens corde est, fortis robore: quis restitit ei, et pacem habuit? Si uenerit ad me, non uidebo eum etc. . Quis ignorat omnia creata a Deo, et in manu eius esse omnia? Apud ipsum est sapientia et fortitudo etc. . Sed nusquam apprehendam eum; ipse uero scit uiam meam. Ipse enim solus est sciens omnia et faciens quid uult. Qui nouerunt eum, ignorant dies illius. Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus. Qui fecit spiramentum, qui extendit aquilonem super uacuum. Cum uix paruam stillam sermonis eius audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri . Ecce Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legis latoribus. Quis poterit scrutari uias eius aut quis audet ei dicere: Operatus es iniquitatem? Ecce Deus magnus uincens scientiam nostram; numerus annorum eius inęstimabilis etc. Digne eum inuenire non possumus; magnus fortitudine, et iudicio, et iustitia; et enarrari non potest . Dei omnipotentia. Deus rectus, fidelis etc. Psalmus XXII . Item III. Potestas Dei est,et tibi, Domine, misericordia. Mutipliciter Deum laudat. Item . Potentia Dei in creando. Deum magnificat. . Dei misericordia, magnificentia, gloria. Laudat Deum. . Item Item Magnus Dominus et rex super omnes etc. Omnes dii gentium demonia, Dominus autem cęlos fecit. Inuitat ad laudem Dei. Psalmus XCVIIII . Item Psalmus CII, CIII, CIIII, CV . Item CXII. Deos gentium detestatur. . Deus magnus prę omnibus diis, creator omnium, educens nubes, fulgura, pluuiam, uentos. Psalmus CXXXIIII, CXXXV, CXXXVII, CXXXVIII . Gentium simulachra insensibilia et qui confidunt in eis. . Laudes Dei. . Item Psalmus CXLV, CXLVI, CXLVII. Omnes creaturas inuitat ad laudem Dei. Laudes Dei. .","prev":{"citation":"Repertorium 191.284-307","label":"191.284 to 191.307","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/191.284","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/191.284"},"next":{"citation":"Repertorium 191.326-337","label":"191.326 to 191.337","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/191.326","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/191.326"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml","quality":"ocr"}}