{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Repertorium 192.39-63","citation":"Marko Marulić, Repertorium 192.39-63","ref":"192.39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/192.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/192.39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/192.39.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Repertorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium","urn":null},"verse":false,"words":313,"text":"Vox de nube: Hic est Filius meus dilectus etc. Lunaticum, quem non potuerunt discipuli, ipse curauit. Iterum de se prophetat in Galilea. Staterem in ore piscis esse cognouit XVII. Potestatem dat ligandi et soluendi XVIII. Vnus est bonus Deus. Omnia possibilia apud Deum XIX. Prophetat de se ascendens in Hierusalem. Sequentes et pręcedentes clamant: Osanna in excelsis etc. Vendentes et ementes eiicit de templo. Ficulneam arescere fecit XXI. Christus et filius Dauid et Dominus XXII. Prophetat de euersione Hierusalem XXIII. Prophetat de se ut supra XXVI. Hora sexta eo in cruce pendente fiunt tenebrę usque ad nonam. Clamans uoce magna emisit spiritum. Velum templi scissum, terra mota, petrę scissę, monumenta aperta, corpora sanctorum surexerunt. Centurio confitetur Filium Dei XXVII. Eo resurgente fit terręmotus, descendit angelus, custodes territiueluti mortui cadunt XXVIII. Data est mihi omnis potestas in cęlo et in terra. etc. XXVIII. Discordia. Omne regnum diuisum contra se desolabitur XII. Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum. Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala XIII. Veh mundo a scandalis! Necesse est ut ueniant scandala, uerum tamen ueh homini illi, per quem scandalum uenit! XVIII. Iesu, id est paci, pręponunt Barrabam, id est seditiones XXVII. Derisio. Deridetur Dominus suscitaturus puellam ac dicens: Non est mortua, sed dormit. Ob hoc ut indigni uidere miracula eiiciuntur. VIIII. Diuitię, Nolite thesaurizare in terra, sed in cęlo. Vbi est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum. Non potestis Deo seruire et mamonę VI. Nolite possidere aurum etc. X. Semen cecidit in spinis XIII. Quid prodest homini, si mundum uniuersum lucretur etc. aut quam dabit commutationem pro anima sua? XVI. Cum audisset adolescens, abiit tristis. Erat enim habens multas possessiones. Difficile diues intrabit in regnum cęlorum. Facilius camellus per foramen etc. XIX. Eiecit Dominus uendentes et ementes de templo XXI. Inuitati abierunt, alius in uillam suam, alius ad negociationem suam XXII.","prev":{"citation":"Repertorium 192.1-38","label":"192.1 to 192.38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/192.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/192.1"},"next":{"citation":"Repertorium 192.64-71","label":"192.64 to 192.71","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/192.64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/192.64"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml","quality":"ocr"}}