{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Repertorium 194.9-16","citation":"Marko Marulić, Repertorium 194.9-16","ref":"194.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/194.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/194.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/194.9.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Repertorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium","urn":null},"verse":false,"words":376,"text":"Degener. Qui fuerit in tecto, et uasa eius in domo, non descendat tollere illa; et qui in agro, similiter non redeat retro. Memores estote uxoris Loth XVII. Domus mea domus orationis est. Vos autem fecistis eam speluncam latronum XIX. Templum quod lapidibus bonis et donis exornatum erat, destructm est, et non est relictus lapis super lapidem. Cum uideritis circumdari ab exercitu Hierusalem, tunc scitote quia appropinquauit desolatio eius XXI. Debitum. Cui multum datum est, multum quęretur ab eo; et cui commendauerunt multum, plus petent ab eo XII. Diabolus. Si demones super porcos potestatem non habent, multo minus super homines factos ad imaginem Dei. Oportet ergo Deum solum timere, illos autem contemnere. Diabolus queritur se torqueri iussus exire ab homine. Demones intrant in porcos et pręcipitant eos suffocantes in stagnum VIII. Nullius fidem a diabolo nisi Domino permittente tentari XXII. DEVS. Christus. Ventis et mari imperat et obediunt ei. Psalmus: Tu dominaris potestati maris, motum autem fluctuum eius tu mitigas VIII. At Iesus uidens cogitationes cordis eorum IX. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo X. Vt uidit cogitationes eorum, dixit eis XI. Christus granum synapis, fermentum etc. XIII. Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reuerti. Benedictus qui uenit rex in nomine Domini, pax in cęlo, et gloria in excelsis XIX. Cęlum et terra transibunt, uerba autem mea non transient XXI. Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris uirtutis Dei XXII. Fecit potentiam in brachio suo, id est in uerbo, per quod operatus est mundum I. Nomen Iesu gloriosum etc. II. Salutare quod parasti ante faciem omnium populorum, id est Christum incarnatum: lumen ad reuelationem gentium et gloriam plebis tuę Israel II. Puer autem Iesus crescebat etc. plenus sapientia, et gratia Dei erat in illo. Annorum XII sedit in medio doctorum; stupebant super prudentia et responsis eius. Iesus proficiebat sapientia, et ętate, et gratia apud Deum et homines II. Volebant pręcipitare eum, ipse autem per medium illorum ibat IIII./ Stupebant in doctrina eius, et in potestate erat sermo ipsius. Demonia exibant clamantia: Tu es filius Dei, quia sciebant ipsum esse Christum IIII. Paralitico dimittit peccata V. Vt cognouit Iesus cogitationes eorum V. Omnis turba quęrebat eum tangere, quia uirtus de illo exibat et sanabat omnes VI. Suscitauit uiduę filium VII.","prev":{"citation":"Repertorium 194.1-8","label":"194.1 to 194.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/194.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/194.1"},"next":{"citation":"Repertorium 195.1-16","label":"195.1 to 195.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/195.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/195.1"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml","quality":"ocr"}}