{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Repertorium 197.109-117","citation":"Marko Marulić, Repertorium 197.109-117","ref":"197.109","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/197.109","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/197.109","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/197.109.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Repertorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"Priapus, hortorum numen, fuit ex Lampsaco, urbe Hellesponti. Huic erat asellus uictima. Lothidę nymphę dormienti insidiatus frustra dicitur. Nam illa rudente asello excita effugit, ac ne ille fugientem consequi posset, uersa est in lothon arborem. Cuius trunco infixa inhęsit Driope, quod ramum eius ausa fuit decerpere IX. Pallas, Minerua, Trytonia, Bellona, e uertice Iouis armata prosiluit. Pręses bellorum, uirgo et innupta. Pallanta, Gygantem, cum sibi uim inferret, interemit. Apud Trytoniam paludem primum reperta. Sapientię dea, omnium artium inuentrix. Illi arces consecrantur. Erictonium ex Vulcani complexu natum sustulit, in cistella condidit. Quam contra eius edictum cum Cornix aperuisset et uisa diuulgasset, eam a se expulit, Neptunno tamen uitiare uolenti subtraxit, in auem sui nominis conuersam. Aglauram, quod precio corrupta Hersen sororem iunxit Mercurio, tum quia et ipsa cistellam ausa fuisset aperire, Inuidię tradidit et diu successibus sororum excruciatam in saxum mutauit II. Cadmum monuit draconis dentes humi spargere III . Persea iuuit, ut intercepto Phorcidum lumine Medusam perimeret.1 Medusę crines, quod cum Neptunno in templo suo concubuerat, in serpentes conuertit IIII. Aragnen Lydiam, Idmonis filiam, quam lanificium docuerat, iam secum ausam certare, uictam mutauit in araneam. Athenis nomen imposuit cędente Neptuno. Oliuam inuenit. Tibias quoque inuenisse dicitur VI. Cum Iunone Iasonem iuuit ad uellus aureum asportandum. Perdicem a Dedalo e muro deturbatum in uolucrem sui nominis mutauit VIII. Diana, Iouis et Latonę filia, Acteonem, qui nudam casu aspexit, uertit in ceruum III . Cum Proserpina erat ad Pegusam lacum Ęthnę, cum rapta est a Dite.Affuit Aretusę Alpheum fugienti et sub terra raptam in insulam Sicilię Ortygiam misit. Bello Gygantum Typhonem timens uersa est in felem V. Cum fratre Apolline sagittis occidit filios Nyobes, Latonę contemptricis VI. Aprum misit, qui Calidonię agros uastaret, quia Ceneus in sacrificio colligendorum fructuum eam pręterierat VIII.","prev":{"citation":"Repertorium 197.100-108","label":"197.100 to 197.108","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/197.100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/197.100"},"next":{"citation":"Repertorium 197.118-127","label":"197.118 to 197.127","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/197.118","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/197.118"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml","quality":"ocr"}}