{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Repertorium 198.35-66","citation":"Marko Marulić, Repertorium 198.35-66","ref":"198.35","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/198.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/198.35","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/198.35.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Repertorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Nimiam opulentiam insectatur etc. . Nemo ex illis, quos purpuratos uides, felix est . Diues luxuriosus. Quod opes non sint bona. Diuitię utrum malorum causa sunt. Quod non sint bona . De Cornelii Senetionis morte repentina . Diuitum luxuria . Diuitię et dignitates bracteata felicitas est . Diues insatiabilis . Quis sit modus diuitiarum? Primo habere quod necesse est, secundo quod satis est. Sanus diues est, qui, licet habeat diuitias, eas tamen ut contingentes habet. Multas diuitias parasse non finis miseriarum fuit, sed mutatio . Dolor. Heraclitus semper lugens, Democritus ridens . Octauia Marcellum filium inconsolabiliter luxit, reprehenditur; Liuia Drusum usque dum sepeliuit, laudatur . Luctus inanis. Quod luctus non sit naturalis. Quod bruta quoque breui tempore dolent amissos foetus . Fleant delicati, non fortes . Maiores decem mensium spacium lugentibus uiros dederunt . Dolor contra remedium contumax . Bion eleganter ait non minus molestum esse caluis quam comatis pilos uelli . Dolori tantum des, quantum poscit. Qui non flendi? Hercules, Regulus, Cato . Non dolore tantum, sed doloris opinione uexamur, more puerorum etc. . Dolens mortem fratris . Muliebre est se dolori consumendum comittere . Non exigit, ne ex toto moereat, quamuis quidam negent doliturum esse sapientem . Dolor et timor uim suam perdit in eo qui ultra sensum mali miser est . Imbecillis et ignauus est, qui propter dolorem moritur, stultus qui doloris causa uiuit . Annus ad lugendum . Inter gaudium et dolorem . Ad opinionem dolemus. Tam miser est quisque quam credidit. Patientia doloris . Peripatetici dicunt sapientem non uinci moerore, sed tamen tangi . Optimam doloris esse naturam, quod non potest nec qui extenditur magnus esse nec qui magnus extendi . Dolor quomodo temperandus. Sępe salua sapientis autoritate fluunt lachrymę . DEVS. Natura, Iuppiter Stator, Fatum, Liber pater, Hercules, Mercurius. Nomina multa, Deus unus . De Deo metuendo contra Epicurum .","prev":{"citation":"Repertorium 198.1-34","label":"198.1 to 198.34","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/198.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/198.1"},"next":{"citation":"Repertorium 198.67-77","label":"198.67 to 198.77","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/198.67","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/198.67"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml","quality":"ocr"}}