{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Repertorium 199.1-35","citation":"Marko Marulić, Repertorium 199.1-35","ref":"199.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/199.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/199.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/199.1.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Repertorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"Deformis corpore, cum partes secum non consentiunt, etiam imbecillus est . Dolus. Ne fiat adulteratio, mendacium, deceptio, fraus in rebus uenalibus . Diuitię. Non suis indulget, qui pecunias cumulat . Omnia pecuniarum gratia fiunt: bella, seditiones, pugnę . Diuitias magis amant, qui suo labore eas peperere. Pecunię possessionem magnifaciendam esse homini modesto . Impossibile est diuitias in ciuitate simul honorari atque uirtutem . Diues multa habens mancipia tyranno similis . Adamas durissimus. Lapides ex aqua . Metalla septem elementis singula singulis attribuunt . Nimię opes in ciuitate inimicicias et seditiones pariunt . Valde diuitem esse et probum impossibile . Valde diuites bonos uiros non esse . Non erit in ciuitate seditio, si in ciuibus nec extrema inopia nec ingentes diuitię erunt . Maximus census minarum quattuor, secundus trium, duarum tertius, quartus unius. Qui plus habuerit, mulctetur . Optime uiueremus, si uera sententia de diuitiis prędicaretur . Rem familiarem singulorum, magis uniuersorum esse . Opes tam priuatorum quam principum, quanto maiores sunt, tanto magis insidiatores et turpium noxiarumque uoluptatum machinatores nutrire . Locupletes uero beatos appellare sermo amens est et infelix, mulieribus puerisque conueniens atque eos qui id credunt tales efficiens . Dolor. Non exigendum a uiro, ut nihil doleat, sed ut nascentem dolorem rationibus consoletur. Rationes IIII pręcipue contra dolorem . Quod obstare dolori iubet ratio est lex, quod autem ad dolores rapit, perturbatio . Ex dolore infirmitas corporis . Bilis atra, quam melancholiam Gręci uocant, rationem repellit . Defensor. Qui fratrem in se impetu ruentem pro defensione sua interimit, quasi hoste perempto purus sit . De orbis atque tutoribus . Tutoris officium erga orphanum . DEVS. In eos qui diis uitia tribuunt . Parmenides de uno omnium rerum principio . Vnum infinitum principio fineque carens . Regio inuisibilis. Essentia uera. Intelligibiles quędam et incorporeę species. Ens nihil aliud esse quam potentia . Cur Deus uoluit IIII litteris uocari: nos dicimus Deus, Ęgyptii theut, Persę syre, magi orsi, Gręci theos, Arabes alla, Macomet abgdi. Nos accepimus ab angelo Iesum. Reuerenter habenda sunt Dei nomina .","prev":{"citation":"Repertorium 198.67-77","label":"198.67 to 198.77","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/198.67","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/198.67"},"next":{"citation":"Repertorium 199.36-65","label":"199.36 to 199.65","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/199.36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/199.36"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml","quality":"ocr"}}