{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Repertorium 199.85-104","citation":"Marko Marulić, Repertorium 199.85-104","ref":"199.85","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/199.85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/199.85","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/199.85.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Repertorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium","urn":null},"verse":false,"words":242,"text":"Plato Deum comparat soli. Ioannes: Videbimus Deum sicuti est . Deus principium, finis, species . Vnum super ens. Vnum bonum, pulchrum . Deus apud multos esse uocatur . Lini carmina Pythagoricos in ore habuisse scribit Iamblicus grammaticus. Credenda sunt omnia. Nihil enim est incredibile. Facilia Deo omnia sunt, nihil est impossibile . Deus incomprehensibilis . Zoroaster grammaticus: Nihil a paterno principio progreditur aut uoluitur imperfectum . Amandus est Deus magis quam perscrutandus . Esse Dei absolutum est, nullis limitibus circumscriptum atque infinitum . Deus super omnia genera. Contra Aueroem, quod Deus et inferiora consyderat . Dei essentia, immo ueritas bonitasque omnium est forma luxque purissima, radix, ratio et exemplar . Prisci theologi . Quę sunt, quę affirmantur a Platone de rebus diuinis? Pauca . Deus ita centrum est omnium, quia sic est in omnibus, ut cuique rei interior sit quam ipsa met sibi. Est etiam circumferentia mundi, quia extra cuncta existens ita supereminet uniuersa, ut cuiusque rei summum apicem dignitate excellat immensa etc. . Diabolus. Demon Socratis. Quam ob causam demones solita olim miracula nostris sęculis non efficiant? Quia Christus et uim demonum et artem demoniacam hominibus et cultum demonum suo aduentu abstulit. Quomodo demones in statuas et homines se se insinuant. Demones a Ioue ad inferos deturbati . Demonum genera quinque: cęlestes, ętherei, aerei, aquei, terreni. Sub his orphici . Demones, quorum corpora aliquando uidentur . Ęgyptii, Origenes, Numenius, Porphyrius: multos esse demones, qui ad superiora animos erigunt multosque ad inferiora detorquent; pessimos esse in occidente, malos in septentrionali plaga, bonos in meridionali, optimos in orientali . Demonum natura .","prev":{"citation":"Repertorium 199.66-84","label":"199.66 to 199.84","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/199.66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/199.66"},"next":{"citation":"Repertorium 200","label":"DIONYSIVS HALICARNASEVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/200","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/200"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml","quality":"ocr"}}