{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Repertorium 205.23-58","citation":"Marko Marulić, Repertorium 205.23-58","ref":"205.23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/205.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/205.23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/205.23.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Repertorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium","urn":null},"verse":false,"words":267,"text":"De Thorace sumptum supplicium, quod argentum priuatim habere deprehensus sit . Opes Crassi . Agesilaus contempsit opes . Seruile est amare diuitias . Somnium Antigoni, quo serendo aureas micas auream segetem ortam uidit . Platonis sententia: Ei, inquit, qui uelit esse diues, non cumulandam pecuniam, sed minuendam cupiditatem censeo . Cleopatrę opes . Dolor. Egeus falso credita Thesei filii nece pręcipitio uitam finiuit . Lugendi tempus apud Lacedemonios XI dies . Numa statuit puerum triennio minorem non lugere, maiorem uero tot menses, quot haberetannos usque ad decennem. Longissimum luctum mensium decem statuit . Pericles dolore superatus in funere filii . Timoleon prę tristitia XX fere annis rempublicam non attigit . Cato mortem fratris dolens . Demosthenes VII die post interitum filię cum corona et ueste splendida processit nunciato Philippi interitu, bonum publicum pręponens rebus domesticis . Degener. Porcii Catonis filius . Deffensor. Hercules et Theseus eo animo terram peragrantes, ut nemini iniuriam inferrent nisi iniuriam inferentibus . Cicero in patrociniis operam gratuitam pręstitit a nemine mercedem accipiens . Sostratus Arium sequens clamabat: Docti doctos seruabunt, si erunt docti . DEVS. Numa Pompilius uetuit fieri deorum simulachra. Templa sine imaginibus erigebantur . Vestę templum rotundum. Libitina dea inspectrix eorum quę mortuis pręstantur . Ianus quare biceps . Iupiter Feretrius unde . Deus Adranus in Sicilia maxime cultus . Apud Lacedemonios templa affectibus dicata: timori, morti, risui . Duo rerum principia: Deus atque hyle iuxta Platonem . Debitum. Solon, cum debita ciuium decreto rescidisset, id constitutum sisathiam appellauit, id est oneris leuationem, quo ęsalienum remittebatur . Decima ex manubiis Delphos deo missa ab Agesilao . Diabolus. Cassius Bruti uisionem non ueram, sed imaginariam ex fantasia formatam contendit. Demones enim non esse aut, si sint, uoce uti non posse, quę corpori conuenit . Discordia. Sicyoniorum ciuitas dissensionibus periit .","prev":{"citation":"Repertorium 205.1-22","label":"205.1 to 205.22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/205.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/205.1"},"next":{"citation":"Repertorium 206","label":"LACTANTIVS FIRMIANVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/206","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/206"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml","quality":"ocr"}}