{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Repertorium 207.23-48","citation":"Marko Marulić, Repertorium 207.23-48","ref":"207.23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/207.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/207.23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/207.23.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Repertorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Porro, inanium opinionum diuitię in infinitum excidunt . Dolor. Solon flens obitum filii, cum sibi diceretur, quod nihil flendo proficeret, ob hoc enim se flere dixit, quia nihil proficeret . De dolore et uoluptate . Neque dolore capiendum sapientem, quod is ęgritudo sit animi ratione aduersante contractio . Doloris species . Dionysius in oculorum dolorem incidit; quo acriter cruciatus noluit dicere indifferentem esse . Cor non edendum . Epicurus contra Cyrenaicos animi dolores quam corporis deteriores censet; carnem enim pręsenti tantummodo dolore affici, animum uero et pręterito et pręsenti et futuro . Degener. Arcessilaus percunctanti, cur ex disciplinis aliis plerique ad sectam Epicuream transirent, ex Epicureis uero nullus se ad cęteras conferret, ait: \"Quia ex uiris quidem galli fiunt, ex gallis uiri nunquam\" . Deus. Dii geniti secundum Eudemum Rhodium . Nec cogitationes latent deos . Pherecides primus de diis scripsit Gręcis . Theodorus omnes de diis opiniones sustulit . De diis philosophorum facete dicta . Plato: totius generationis causam esse deum. Deos esse igneos . Deum sicut et materiam incorporalem esse . Aristoteles, sicut et Plato, deum incorporalem diffinit eiusque prouidentiam ad cęlestia usque pertingere, ipsum uero immobilem esse . Lysia pharmacopola sciscitante, an deos esse crederet: \"Quomodo\", inquit, \"non credo, qui te diis inimicum puto\" . Zeno per caparim, Socrates per canem deierabant . Stoici unum deum esse eumque appellari mentem, fatum, Iouem . Deum esse animal immortale, rationale, perfectum siue intellectuale, beatum, a malo omni remotissimum, prouidentia sua mundum, et quę sunt in mundo disponens omnia; non tamen inesse illi humanę formę liniamenta etc. De nominibus et substantia eius .. Dei imaginem in annulo minime circumferendam . Idem Pythagoras dixit se ad inferos descendisse atque uidisse Hesiodi animam columnę ęreę astrictam ac stridentem, Homeri uero ex arbore pendentem et a serpentibus obsessam pro his quę de diis dixere .","prev":{"citation":"Repertorium 207.1-22","label":"207.1 to 207.22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/207.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/207.1"},"next":{"citation":"Repertorium 207.49-59","label":"207.49 to 207.59","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/207.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/207.49"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml","quality":"ocr"}}