{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Repertorium 248.113-140","citation":"Marko Marulić, Repertorium 248.113-140","ref":"248.113","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/248.113","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/248.113","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/248.113.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Repertorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"Quod in simplici homine Dei Filius habitabat VIII. Dixit alium Dei, alium Virginis Marię filium VIII. Nouatiani dixerunt non dimitti peccata post baptismum VI.XII. Nouatianus his qui martyrio lapsi sunt, ueuiam denegat III. Contra illos XIIII. Origenes dixit etiam peccatores post multa sęcula ueniam consecuturos XII. Marci III. Contra Lucę XVI. Paulus Samosatenus ut supra Hebion. Mathei I. Pelagiani omnia suo arbitrio tribuunt et iustum peccare non posse V. Porphirius et Iulianus arguunt eos qui statim secuti sunt Christum. Matthei IX. Quidam sceleratissime opinantur Spiritum Sanctum fuisse pro semine in Christo, quem potentia ac uirtute creatoris dicimus operatum I. Quidam negant Deum a Christo fuisse prędicatum Deum Legis. Lucę II. Quidam dicunt carnem in diuinam naturam fuisse mutatam II. Quidam quod antiquis ignotus fuerit pater Iesu X. Corporalia peccata grauissima, spiritalia leuia XI. Contra eos qui a Virgine principium dant Christo et alium Veteris, alium Noui Testameniti Deum esse dicunt XI. Contra eos qui Christum magicis artibus usum dicunt XXIIII. Qui dicunt phantasma fuisse omnia quę incarnationis sunt. Ioannis I. Quidam quod Iesus non fuerit natus de Maria Virgine II. Quidam de cęlo corpus attulisse et per Virginem transisse III. Quidam dicunt Deum annunciatum in Veteri Testamento non esse Patrem Christi, sed nescio quem principem malorum angelorum. Qui dicunt uoluntate, non natura unum sunt cum Patre Filius X. Quidam Patrem solum esse, sic negantes personarum pluralitatem XII. Quidam, quod Filius Dei non sit Deus XI. Qui uoluntate et dilectione unum esse Patrem et Filium, non natura XVI. Qui dicunt Christum alienum esse a mundi conditione XVIII. Quidam aiunt, quod in forma Dei manens non in natura formam accepit serui XX. Sabellius, Noeti discipulus, dixit Christum eundem esse Patrem et Filium et Spiritum Sanctum I.","prev":{"citation":"Repertorium 248.84-112","label":"248.84 to 248.112","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/248.84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/248.84"},"next":{"citation":"Repertorium 248.141-152","label":"248.141 to 248.152","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/248.141","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/248.141"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml","quality":"ocr"}}