{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Repertorium 286.1-9","citation":"Marko Marulić, Repertorium 286.1-9","ref":"286.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/286.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/286.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/286.1.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Repertorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"Fides recta. Iesus miratur fidem centurionis VIII. Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua. Confide, filia, fides tua te saluam fecit. Duos cęcos credentes illuminat VIIII. Omnis qui confitebitur me coram hominibus, qui autem negauerit X. Beatus qui non fuerit scandalizatus in me XI. Qui habet, dabitur ei, et abundabit; qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo.Granum synapis ex paruo fit arbor magna XIII. Chananea credit, et filia eius a demonio liberatur XV. Tu es Petrus, et super hanc petram ędificabo Ecclesiam meam, et portę inferi, id est uitia uel hereses, non pręualebunt aduersus eam. Et tibi dabo claues etc. XVI. Si habueritis fidem sicut granum synapis XVII. Cęci, cum increparentur, magis clamabant: Domine, miserere nostri XX. Si habueritis fidem et non hęsitaueritis, monti dicetis etc. et fietXXI. Omni habenti dabitur, et abundabit; ei autem qui non habet XXV. Iesus benedixit panem etc. Sub alia specie corpus suum et sanguinem sumendum dedit, ut fides haberet meritum.Fides enim de his est quę non uidentur XXVI.Fides sine operibus. Non omnis qui dicit mihi: Domine, Domine etc., sed qui facit uoluntatem Patris mei. Dicam eis: Nunquam noui uos; discedite a me omnes qui operamini iniquitatem. Qui audit et facit, assimilabitur ędificanti supra petram, qui non facit, supra harenam VII. Ficulneam tantum folia habentem maledixit Dominus, et arefacta est. Auferetur a uobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus eius XXI. Conuiua non habens uestem nuptialem XXII. Dicunt et non faciunt XXIII. Virgines fatuę non sumpserunt oleum, sed tantum lampades XXV. Milites adorant Iesum genuflexi, sed illudentes in faciem expuunt; sic qui credunt, et mandata respuunt. Spinis caput eius coronant: qui eum confitentes offendunt pungentes peccatorum aculeis. Vinum fele mixtum ori eius porrigunt XVII.","prev":{"citation":"Repertorium 285.243-266","label":"285.243 to 285.266","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/285.243","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/285.243"},"next":{"citation":"Repertorium 286.10-11","label":"286.10 to 286.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/286.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/286.10"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml","quality":"ocr"}}