{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Repertorium 289.47-52","citation":"Marko Marulić, Repertorium 289.47-52","ref":"289.47","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/289.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/289.47","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/289.47.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Repertorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium","urn":null},"verse":false,"words":390,"text":"Ego autem te cognoui; et hi cognouerunt quia tu me misisti. Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam: ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis XVII. Omnis qui est ex ueritate, audit uocem meam XVIII. Thomas: Dominus et Deus meus. Dicit ei Iesus: Quia uidisti me, Thoma, credidisti; beati qui non uiderunt, et crediderunt XX. Fides dubia. Cum Nicodemo nocte ueniunt ad Iesum --- qui nondum perfecte credunt. Nox enim pro ignorantia ponitur III. Nisi signa et prodigia uideritis, non creditis IIII. Adhuc modicum lumen in uobis est. Ambulate, dum lucem habetis, ut non uos tenebrę comprehendant; et qui ambulat in tenebris, nescit quo uadat. Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis XII. Quęritis me etc. Quo ego uado, uos non potestis uenire XIII. Marię de resurrectione Iesu dubitanti dicitur: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum. Thomas Didymus: Nisi uidero, inquit, etc., non credam XX. Felicitas. Omnis qui biberit ex aqua hac, sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in ęternum; sed aqua, quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquę salientis in uitam ęternam IIII. Sabbatum pręceptum in figura quietis futurę, si hic bene operati fuerimus; sicut Dominus sabbato requieuit in sepulchro V. Est et aliquis alius mundus pręter hunc sensibilemmundum, in quo sunt inuisibilia. Cuius uisum et decorem uidebunt hi qui mundo sunt corde VIII. In domo Patris mei mansiones multę sunt etc. Vado parare uobis locum. Et si abiero et pręparauero uobis locum, iterum uenio et accipio uos ad me ipsum, ut, ubi sum ego, et uos sitis. In illo die uos cognoscetis, quia ego sum in Patre meo, et uos in me, et ego in uobis XIIII. Et uos igitur nunc quidem tristitiam habetis; iterum autem uidebo uos, et gaudebit cor uestrum; et gaudium uestrum nemo tollet a uobis XVI. Et ego claritatem quam tu dedisti mihi, dedi eis: ut sint unum, sicut et nos unum sumus, ego in eis et tu in me, ut sint consummati in unum. Pater, quos dedisti mihi, uolo ut, ubi sum ego, et illi sint mecum, ut uideant claritatem meam, quam dedisti mihi XVII. Crucis altitudo, quę super transuersum surgit, significat supernum finem, quo cuncta opera referuntur XVIII. Claritas, qua iusti fulgebunt, mortali aspectui intolerabilis. Corpus glorificatum penetrabile, palpabile, incorruptibile XX.","prev":{"citation":"Repertorium 289.23-46","label":"289.23 to 289.46","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/289.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/289.23"},"next":{"citation":"Repertorium 289.53","label":"IOANNES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/289.53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/289.53"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml","quality":"ocr"}}