{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Repertorium 290.7-10","citation":"Marko Marulić, Repertorium 290.7-10","ref":"290.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/290.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/290.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/290.7.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Repertorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium","urn":null},"verse":false,"words":537,"text":"Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis; et ipsi populus eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus; et absterget Deus omnem lachrimam ab oculis eorum, et mors ultra non erit etc. Et templum non uidi in ea; Dominus enim Deus omnipotens templum illius est, et Agnus. Et ciuitas non eget sole neque luna, ut luceant in ea etc., de sanctorum gloria. Non intrabit in ea aliquid coinquinatum etc. nisi qui scripti sunt in libro uitę Agni XXI. Et ostendit mihi fluuium aquę uiuę splendidum etc., id est beatitudinem, procedentem de sede Dei et Agni etc. Ex utraque parte fluminis lignum uitę afferens fructus etc. Et omne maledictum non erit amplius, sed sedes Dei et Agni in illa erunt, et serui eius seruient illi. Et uidebunt faciem eius et nomen eius in frontibus eorum. Et nox ultra non erit, et non egebunt lumine lucernę neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit illos, et regnabunt in sęcula sęculorum. Amen XXII. Fides. : Gratias agit Deo, quod fides eorum diuulgatur I. Probabilior bonus in pręputio quam malus in circumcisione II. Exemplum de Abraham declarat quod ex fide uiuit iustus, non ex operibus Legis. Ad iustitiam reputabitur credentibus in eum qui suscitauit Iesum Christum Dominum nostrum a mortuis, qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram IIII. Siquis autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius etc. Quicunque Spiritu Dei aguntur, hi sunt filii Dei VIII. Non enim accepistis spiritum seruitutis iterum in timorem, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba --- Pater, sumus filii Dei et heredes et Christi cohęredes VIII. Finis enim Legis Christus, ad iustitiam onmi credenti. Si confitearis in ore tuo Dominum Iesum, et in corde tuo credideris, quod Deus illum suscitauit a mortuis, saluus eris. Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Omnis enim quicunque inuocauerit nomen Domini, saluus erit. Fides ex auditu, auditus autem per uerbum Christi: Nunquid non audierunt etc. X. : Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, pręter id quod positum est, quod est Christus Iesus. Siquis superędificat aurum, argentum etc. III. II: An non cognoscitis uos metipsos, quia Christus Iesus in uobis est, nisi forte reprobi estis XIII. AD GALATAS: Qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahę III. Omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu. Quicunque enim in Chisto baptizati estis, Christum induistis. Omnes unum estis in Christo Iesu. Si autem uos Christi, ergo semen Abrahę estis, secundum promissionem hęredes III. Non sumus ancillę filii, sed liberę: qua libertate Christus nos liberauit IIII. In Christo Iesu neque circumcisio aliquid ualet neque prępucium, sed fides quę per caritatem operatur V. AD EPHESIOS: In quo et credentes signati estis Spiritu promissionis sancto, qui est pignus hęreditatis nostrę, in redemptionem acquisitionis, in laudem glorię ipsius I. Gratia enim saluati estis per fidem; et hoc non ex uobis, Dei enim donum est; non ex operibus, ut nequis glorietur. Nunc autem in Christo Iesu, uos qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. Ergo iam non estis hospites et aduenę, sed ciues sanctorum et domestici Dei II. Vnus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium, qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis IIII.","prev":{"citation":"Repertorium 290.5-6","label":"290.5 to 290.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/290.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/290.5"},"next":{"citation":"Repertorium 290.11-14","label":"290.11 to 290.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/290.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/290.11"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml","quality":"ocr"}}