{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Repertorium 33.144-158","citation":"Marko Marulić, Repertorium 33.144-158","ref":"33.144","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/33.144","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/33.144","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/33.144.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Repertorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Quia sibi per se conuenit esse, quia per se refertur ad Deum, quia non componitur ex aliqua potentia, in qua possit resolui . Quia non habet in se potentiam ad non esse, quia esse a Deo accipit sine medio . Quia est per se uita . Quia uita est pręstantior corpore . Irrationales uitas, non animas proprie appellamus, sed idola et simulachra animarum. Materia non interit, multo minus anima . Quęstio: Cur non perfectione pares inter se sunt angelus atque anima, cum utraque a Deo absque medio prodeant . Quid sit anima, philosophorum opiniones. Tria animę officia: agit in corpore, per corpus, per se ipsam. Quod anima non sit corporalis. Anima misera, dum premitur corpore. Apostropha ad animam, quod magnum quiddam sit, et optimum et pulcherrimum et sempiternum . Incorporeas naturas in excellentiore substantię genere inueniri quam corporeas . Heraclitus grammaticus: Lux sicca anima sapientissima . Quod anima non sit corpus nec forma diuisa in corpore, ostenditur per uirtutem animę naturalem, quia est principium nutriendi et quomodocunque aliter operandi, quia neque corpus animatum neque inanimatum neque crassum neque subtile, quia corpus ex materia et forma componitur . Quia corpus natura sua dispersum est, quia duo corpora non sunt in eodem loco, quia corpus non est simul totum in pluribus. Item quia anima est uita aut fons uitę, quia corpus se ipsum non mouet . Quia anima non crescit ad corporis augumentum . Anima forma uiuifica dicitur. Quare anima forma . Quare motus in anima actio dicitur, motus in corpore passio . Item quod anima non sit corpus etc. ostenditur per potentiam sentiendi, quia corpus non capit imagines aptas ad sensum, quia oportet sensus ad unum centrum conduci, quia quo angustior sensus, eo perspicatior, quia si sensus diuiduus sit, in eo imago sensibilis diuidetur .","prev":{"citation":"Repertorium 33.129-143","label":"33.129 to 33.143","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/33.129","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/33.129"},"next":{"citation":"Repertorium 33.159-170","label":"33.159 to 33.170","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/33.159","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/33.159"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml","quality":"ocr"}}