{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Repertorium 33.159-170","citation":"Marko Marulić, Repertorium 33.159-170","ref":"33.159","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/33.159","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/33.159","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/33.159.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Repertorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium","urn":null},"verse":false,"words":323,"text":"Item quia anima sentit ubique tota, quia anima non necessario patitur sentiendo . Quia rationes proprię per naturalem et sensitiuam animę uim, quod anima non sit forma diuidua, quia qualitatis opus unum est, quia complexio agit per uim qualitatum. Quia complexio est accidentalis forma. Quia harmonia complexionis nihil agit in corpus. Quia in omni corpore compositio est harmonia. Quia harmonia intelligitur aut compositio ipsa membrorum aut aliqua compositionis ratio. Item quia harmonia humorum nihil capit absque materia. Quia quę magis concinit, magis est harmonia. Quia harmonia nihil admittit dissonum . Anima corpori terreno copulatur per spiritum . Anima est forma indiuidua ubique tota et nullam trahit originem a materia ideoque immortalis est, ut ostenditur per intelligendi uirtutem. Animus per IIII gradus ascendit ad spiritum . Sensus, imaginatio, phantasia, intellectus. Rationes. Anima alitur ueritate. Contra Epicureos dicentes animam cum corpore coalescere . Anima cupit separata uiuere. Virtus animę, quia indiuisibilis est, corpus esse nequit . Species conceptioque intelligibilis suscipi non potest a corpore . Si mens est corpus, tangendo intelligis et currendo. Intellectus accipit secundum se totum quicquid capit. Quod non faciet, si fuerit corporalis. Intellectus accipiendo rerum formas non amittit suam, corpora contra . Forma est in mente uniuersalis; talis in corpore esse non potest. Mentes se inuicem complectuntur, corpora nequaquam. Mens per omnia corpora operatur, et supra corpora . Mens statu proficit, corpus motu. Quę in materia sunt contraria, non sunt contraria in mente. Mens accipiens formas non mutatur. Operatio corporis tendit ad rem compositam, mentis ad simplicia . Actio mentis finitur in actione, actio corporis in corpore. Forma corporalis non habet uim infinitam, mens habet . Animam non solum esse formam indiuiduam, uerum etiam a corpore non pendere probatur per rationalem uirtutem. Animam in se reuolui modis IIII per intellectum in naturam suam, per uoluntatem in naturam eandem, per intellectum in actum ipsum intelligendi, per uoluntatem in uoluntatis actum. Mens quo magis separatur a corpore, eo melius se habet. Mens repugnat corpori. Animi officium speculari et consultare. Phantasia et sensus circa corporea .","prev":{"citation":"Repertorium 33.144-158","label":"33.144 to 33.158","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/33.144","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/33.144"},"next":{"citation":"Repertorium 33.171-190","label":"33.171 to 33.190","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/33.171","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/33.171"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml","quality":"ocr"}}