{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Repertorium 33.21-43","citation":"Marko Marulić, Repertorium 33.21-43","ref":"33.21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/33.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/33.21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/33.21.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Repertorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"Memento igitur necessariam esse ad res agendas hominum beniuolentiam, austeritas uero solitudinem amicorum parit . Amicorum bonorum constantia atque fidelitas magis uires auget quam multitudo equorum et alii belli apparatus uel auri magnitudo . Carebat enim amicis fidisque hominibus, quo nullum maius est argumentum uel improbitatis, si desint, uel probitatis, si adsint . Non enim per uulgarem mercenariamque beniuolentiam factus erat amicus, sed per liberalis disciplinę communionem, cui certe uni, qui sapit, plus adhibet fidei quam ulli aut animorum coniunctioni aut corporum consanguinitati . Adulatio. Omnis adulatio tum circa se, tum circa alios est fugienda . Cyri filii mulieribus educandi traditi, quicquid agerent dicerentue, laudabantur; sic instituti, cum ad regimen succedissent, regnum peruerterunt . Auaritia. Hipparcus de lucri cupiditate . In eos qui pecunię student, filios autem negligunt . Philocrimatus id est amator pecuniarum . Qui tyrannides rapinasque secuti fuerint, transibunt in lupos, accipitres, miluos . Improbat Homerum, apud quem Phenix consulit Achilli, ut nisi muneribus accęptis auxilium non ferat Achiuis, et Achilles ab Agamemnone accipit munera et Hectoris cadauer precio uendit . Auarus, quanto pluris ęstimat pecuniam, tanto magis contemptui habet uirtutem . Auarus honorum disciplinarumque oblectamenta nullius ęstimabit, nisi quantum ad comparandam pecuniam conferant. Auaro melior ambitiosus . Ęriphile contra uiri sui uitam monile accępit . Qui pecuniam iniuste cupit aut possidens iniuste non dolet . Nimia acquirendi cupiditas pauperem facit, non pecunię diminutio . Auaritia et turpe lucrum ne sit in ciuitate. Liceat, siquis in foenus accępit, nec usuram nec sortem reddere . In eum qui turpe lucrum exercet . Auaritia causa est, ut bonum honestumque negligatur . In auaritiam . Alieni abstinens. Quę non deposuisti, ne tollas. Poena in eos qui rem alienam inuenerint et mouerint. Propter cauponum auaritiam et lucrandi intemperantiam prohibet fieri cauponationem in urbe. Arduum est aduersus duo contraria pugnare, diuitias et egestatem, alterum hominum animum delitiis mollitięque corrumpit, alterum doloribus ad impudentiam trudit .","prev":{"citation":"Repertorium 33.1-20","label":"33.1 to 33.20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/33.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/33.1"},"next":{"citation":"Repertorium 33.44-77","label":"33.44 to 33.77","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/33.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/33.44"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml","quality":"ocr"}}