{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Repertorium 33.78-98","citation":"Marko Marulić, Repertorium 33.78-98","ref":"33.78","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/33.78","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/33.78","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/33.78.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Repertorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"Angelus receptaculum specierum est et multitudo immobilis. Quare immobilis? Quare multitudo? Angelus non est actus merus, quia componitur ex actu et potentia . Quod sit unum quiddam et quod sit actus, non a se ipso habet, sed a Deo uere uno actuque purissimo; sed quod sit simplex per potentiam suscipiendi et patiendi, habet ex se ipso. Quantum extra Deum productus, a productoris perfectione degenerat. Multitudo igitur naturalis est angelus. Angelus mouet alia, id est agit in alia; ipse quidem stabilis, sed non stabilis per se ipsum. Nam per diuinam stat unitatem . Angelus in Deum totus errigitur, corpora negligit . Angelus, quamuis prout pendet ex alio, mutabilis quodam modo dici possit, tamen quia infinito Dei statui pręcipue proximus procreatur, in ipsumque conuertitur sine medio, stabilis prorsus euadit . Angelis pręsunt archangeli, his principatus, his quidam intellectus, qui dii iam participatione quadam denominentur, summo semper Deo pleni diuinoque nectare ebrii . Animę uires . Animus immortalis . Anima, ut se ipsam uideat, in animam intueatur, sicut oculus in oculo. In anima nihil illo diuinius, circa quod intelligentia sapientiaque uersatur . Animę bonum erit integra diuini luminis consecutio etc. . Animę officia sex: imaginatio, memoria, reminiscentia, cogitatio, opinio, phantasia . Anima quędam per se ipsam animaduertit, nonnulla per corporis uires apprehendit . Animam esse aliquid . In anima maculę peccatorum apparebunt . Animę foetus prudentia alięque uirtutes . Anima omnis immortalis, quod a se mouetur . Vires animę diuidit: auriga est ratio, gemini equi appetitus, alter bonus, alter malus, alę animę . Equi et auriga . Separatę animę sicut hic, ita et illic se agnoscunt . Phedon de anima . Vtrum apud inferos sint mortuorum animę . Ex uiuente fit mortuus, sic ex mortuo uiuens. Viuunt igitur post mortem animę nostrę. Item si disciplina reminiscentia est, ante erant animę nostrę quam in corpus infunderentur, sic et post solutum corpus futurę .","prev":{"citation":"Repertorium 33.44-77","label":"33.44 to 33.77","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/33.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/33.44"},"next":{"citation":"Repertorium 33.99-128","label":"33.99 to 33.128","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/33.99","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/33.99"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml","quality":"ocr"}}