{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Repertorium 33.99-128","citation":"Marko Marulić, Repertorium 33.99-128","ref":"33.99","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/33.99","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/33.99","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/33.99.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Repertorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Item quia simplex est et non composita, ideo nec dissoluenda. Item quia inuisibile semper eodem modo est, quia per se ipsum animus excogitat, et illuc se confert ad purum sempiternum immortale. Item quia anima naturaliter pręest, et domina est corporis. Item quia corpus uisibile mortuum multo tempore integrum durat, multo magis anima inuisibilis integra permanebit . Anaxagorę sententia: mentem omnia exornare omniumque causam esse . Animam esse immortalem .. Si anima mortalis esset, improbi lucrarentur, cum et a corpore et a prauitate liberarentur . Animę uires tres . In anima duo: unum melius, alterum deterius . Tria in anima: rationalis, irascibilis, concupiscibilis . Rationali potentię conuenit imperare, cum sapiens sit geratque totius animę prouidentiam. Irascendi uero naturę obsequi rationi proque illa pugnare . Anima trifariam diuiditur ut supra . Animę figura et partium eius mystica . Quare animos immortales esse asserendum .. Immortalem esse animam . Nec iniusti animam interire. Anima immortalis. Qualis anima. Animus diuino cognatus . De compositione animę per quinarium etc. . De harmonica animę compositione . Diuisio animę motus et tempus. Anima pueri . Mens animę, anima uero corpori data. Anima prior corpore . Astrorum animę . Mentem tantum ab anima possideri . Animę sedes in summa corporis arce . Animarum transitus in corpora moribus respondentia . Animalium tria genera . Spiritus superiores in anima nostra operantur. Animi lex intra ipsum . Anima post separationem sensus exercet in se ipsa uel in aereo corpore. Et nunc magna mei sub terras ibit imago . Animam esse naturam mobilem . Animam humanam semper corpori esse coniunctam . Quod anima prior sit corpore . Quod anima se ipsam moueat . Bonorum et malorum causa est anima. Duę animę, benefica et malefica. Mentis motus. Quod anima solis et corporum cęlestium dii sint . Anima immortalis ad Deum proficiscitur rationem suorum operum redditura. Mens animę sensibusque coniuncta .","prev":{"citation":"Repertorium 33.78-98","label":"33.78 to 33.98","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/33.78","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/33.78"},"next":{"citation":"Repertorium 33.129-143","label":"33.129 to 33.143","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/33.129","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/33.129"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml","quality":"ocr"}}