{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Repertorium 435.1-3","citation":"Marko Marulić, Repertorium 435.1-3","ref":"435.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/435.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/435.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/435.1.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Repertorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium","urn":null},"verse":false,"words":369,"text":"Lis. Noli contendere uerbis. Ad nihil enim utile est nisi ad subuersionem audientium. Stultas et sine disciplina quęstiones deuita, sciens quia generant lites. Seruum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes etc. II. AD TITVM: Stultas autem quęstiones et geneologias et contentiones et pugnas Legis deuita III. IACOBI: Damnat zelum et contentiones III. Bella et lites ex concupiscentiis IIIL APOCALYPSIS: Datum est ei, ut sumeret pacem de terra, id est quietem ab iis qui sunt terrenis dediti VI. Libertas. AD CORINTHIOS II: Vbi spiritus Domini,ibi libertas ffl. Liberalitas. AD ROMANOS: De quorundam collatione in sanctos. Debitores sunt eorum. Nam si spiritalium eorum paricipes facti sunt gentiles debent et in carnalibus ministrare eis XV. AD CORINTHIOS I: Non alligabis os boui trituranti etc. Si nos uobis spiritalia seminauimus, magnum est, si carnalia uestra metamus? IX. De collectis in sanctos facite per unam sabbati XVI. II: Macedonum largitionem in sanctos laudat et eorum exemplo hortatur Corinthios. Si enim uoluntas prompta est secundum id quod habet, accepta est; non secundum id quod non habet. Non enim ut aliis sit remissio, uobis autem tribulatio, sed ex ęqualitate in pręsenti tempore uestra abundantia illorum inopiam suppleat etc. VIII. Qui parce seminat, parce et metet; et qui seminat in benedictionibus etc. Hilarem enim datorem diligit Deus. Dispersit, deditpauperibus etc. Facientibus elemosynam dicitur, quod abundabunt pane et in iustitia proficient et in simplicitate fidei IX. AD PHILIPPENSES: Repletus sum acceptis quę misistis, in odorem suauitatis hostiam acceptam, placentem Deo IIII. AD THIMOTEVM II: Det misericordiam Dominus Onesiphori domui, quia sępe me refrigerauit, cathenam meam non erubuit, sollicite me quęsiuit et inuenit I. AD PHILEMONEM: Philemoni gratias agit, quod per eum uiscera sanctorum requieuerint I. ACTVVM: Petrus claudo petenti elemosynam dedit sanitatem III. Tabita, quę et Dorca, elemosinis meruit a morte suscitari pauperibus pro ea Petrum deprecantibus IX. Cornelius centurio ob largitionem elemosinarum suscepit fidei reuelationem et a Petro baptizatus est X. Dominus dixit beatius esse magis dare quam accipere XX. IACOBI: Religio munda uisitare pupillos et uiduas in tribulationibus eorum I. Si indigentibus et nudis quis dixerit: Calefacimini et saturamini; non dederit autem, quid proderit? II. IOANNIS I: Qui necessitatem patienti non subuenit, cum possit, caritas Dei in eo non manet III.","prev":{"citation":"Repertorium 434","label":"IOANNES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/434","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/434"},"next":{"citation":"Repertorium 435.4-7","label":"435.4 to 435.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/435.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/435.4"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml","quality":"ocr"}}