{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Repertorium 446.1-17","citation":"Marko Marulić, Repertorium 446.1-17","ref":"446.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/446.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/446.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/446.1.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Repertorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Lis. Forum ad fallendum inuicem atque ad dandas auaritię manus locum destinatum esse . Sub eodem tecto hirundines non habendas, id est cum contentiosis et loquacibus non conuersandum . Liberalitas. Arcesilaus ingressus aliquando ad Ctesibium ęgrotum uidens inopia rerum angustiari plenum nummis sacculum clam eius puluino subiecit. Quo ille inuento: Arcesilai, inquit, hic ludus est. Sed et alias mille ad eum solidos misit. Acceperat ab eo quidam ad suscipiendos amicos argentea uasa. Cum uero is egenus esset, non repetiit . Aristoteles reprehendenti, quod stipem non bono homini dedisset: Non, inquit, homini dedi, sed humanitati . Antisthenes Diogeni tunicam petenti pallium explicare iussit . Diogenes dicebat manus ad amicos non complicatis digitis extendi oportere . Cum pecuniis egeret, eas se ab amicis repetere, non petere dicebat . Cum postularet quempiam, nam et hoc agebat propter inopiam, dicebat: Siquidem et aliis dedisti, et mihi da; si uero nemini, a me incipe . Laudantibus quibusdam eum qui illi erogauerat: Me autem non laudatis, inquit, qui accipere merui . A luxurioso petebat minam. A quo cum rogaretur, cur ab aliis obolum, ab se peteret minam: Quia, inquit, ab aliis omnibus denuo me accepturum spero, abste uero an rursus accepturus sim, in deorum gremio situm est . Luxus. Aiunt Croesum, cum se exquisitissimo ornamentorum genere composuisset sublimique in solio sederet, interrogasse Solonem, an pulchrius unquam spectaculum uiderit, illumque dixisse: gallos gallinaceos, fasianos atque pauones . Aristippus, uoluptatis assertor, quem Diogenes regium appellabat canem, iussit aliquando perdicem L dracmis emi . Cum probro ei daretur, quod preciose uiueret: Si uituperandum, ait, hoc esset, in celebritatibus deorum non fieret . Ostendebat ei Sirnus, Dionysii quęstor, magnifice instructas ędes et pauimenta pręciosa. Tum ille sputa, quam maxime potuit, ei in faciem coniecit. Indignante illo: Non habui, inquit, opportuniorem locum , .","prev":{"citation":"Repertorium 445","label":"LACTANTIVS FIRMIANVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/445","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/445"},"next":{"citation":"Repertorium 446.18-40","label":"446.18 to 446.40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/446.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/446.18"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml","quality":"ocr"}}