{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Repertorium 446.59-82","citation":"Marko Marulić, Repertorium 446.59-82","ref":"446.59","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/446.59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/446.59","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/446.59.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Repertorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium","urn":null},"verse":false,"words":219,"text":"Quandoque in foro manibus operans: Vtinam, aiebat, liceret sic perfricato uentre non esurire . Diogenes: Duplicem exercitationem esse, animi et corporis, atque alteram sine altera imperfectam esse . Cleantes noctu hortos rigans die operam impendens. Victus sui rationem, reddere compulsus, testes produxit illos quibus se locabat ad aquam hauriendam . Ab Antigono rogatus, cur hauriret: Non solum haurio, inquit, sed fodio et rigo philosophię causa . Lacone quodam dicente laborem esse bonum gestiens ait: Sanguine pręclaro es, dulcis nate . Lex. Solon leges araneorum telis dicebat esse similes . Pitacus a Croeso rogatus, quidnam esset maximum imperium: Ligni, inquit, uari, legem esse signans . Lex in duo distribuitur, in ciuilem et naturalem, uel scriptam et non scriptam . Legum moderatio triplex. Optima legis obseruatio consuetudo . Aristoteles, cum in Athenienses inueheretur, aiebat illos frumenta et leges inuenisse, uerum frumentis quidem uti, non autem legibus . Lex absque ciuitate ad nihilum utilis . Heraclitus: plebem oportet pro lege non secus ac pro muro pugnare . Lętitia. Chilo defunctus immodica lętitia . Lectio. Diogenes Hegesia deprecante, ut sibi librorum aliquid exponeret: Vanus, inquit, es, Hegesia, qui caricas quidem non scriptas eligis, sed uoras, uera autem exercitatione neglecta te ad scriptam confers . Quare Zeno ad legendos quorundam libros magno se contulit studio . Lunam dixit Anaxagoras habitacula in se habere et colles et ualles . Empedocles ait lunam disci / habere speciem . Circulus circa lunam . Loci descriptio. Achademia .","prev":{"citation":"Repertorium 446.41-58","label":"446.41 to 446.58","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/446.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/446.41"},"next":{"citation":"Repertorium 447","label":"QVINTVS CVRTIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/447","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/447"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml","quality":"ocr"}}