{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Repertorium 469.1-33","citation":"Marko Marulić, Repertorium 469.1-33","ref":"469.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/469.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/469.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/469.1.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Repertorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Mundus. Quod ęternus sit etc. 22. Multitudo. Gentes a minutis animalibus deletę 90. Balearici contra cuniculos petiere auxilium 96. In Gyaro insula mures, cum incolas fugassent, ferrum quoque rosisse. Coturnices in uella incidentes mersere nauigia 109. Mures a Troade fugauere accolas 115. Miracula. Aquę in quibus uirgulta mersa lapidescunt etc. de aquis 35. Ebusi terra serpentes fugat, Colubrarię parit 41. In Mari Rubro arbores uisę 141. Fons aquę dulcis, qua pota dentes cadunt 247. Matrimonium. Nubentes uirgines comitatur colus compta et fusus cum stamine 95. Nauem stetisse plenam uentis portantem nuncios, ut castrarentur mares pueri 100. Nox quare nuptiis sacra 151. Spina arbor nuptiis auspicatissima 157. Nouę nuptę farreum uinculum pręferebant 177. A Calphurnio Bestia dormientes aconito interemptę uxores 262. Nouę nuptę intrantes adipe suillo attingunt postes 275. Item adipe lupino, nequid mali medicamenti inferretur. Lanis postes attingi a nubentibus 283. Quomodo mulieri tedium sit adulteriorum 304. Sponsę annulus ferreus mittitur isque sine gemma 310. Miseria hominis, liber VII proemium 74. De conceptu et generatione miserabili 76. Anguem gigni ex medulla spinę hominis 115. Hominum dentibus uirus inesse, quo speculum hebetetur; quo uiso pulli columbarum moriantur 124. Mores. Morum signa 128. Magnanimus. Barbethace oppidum Tygris alueo. Ibi mortalium soli aurum in odio contrahunt idque defodiunt, necui sit in usu 69. Interdixit castris suis Spartacus, nequis aurum haberet aut argentum 312. Antonius uilitatem auro fecit in contumeliam naturę. Scipio Africanus, Iulius Drusus, Catus Elius uasa argentea contempserunt 316. Legati Carthaginensium dixerunt Romanos benigne inter se uiuere. Eodem enim argento apud omnes coenitauisse se ipsos. Caius Octauius regem Anthiocum uirga circumscripsit et, priusquam egrederetur, responsum dare compulit 319. Maledicus. Fulmina a superiore cęlo decidentia obliquos habent ictus, rectos a propiore 29. Ocimum cum maledictis aut probris satum lętius prouenit 198. Stellionum nomen in maledictum translatum 292. Non latrari a cane qui membranam ex secundis canis habuerit 295. Mollis. In plumis anserum cubantes notat 108.","prev":{"citation":"Repertorium 468","label":"BASILIVS MAGNVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/468","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/468"},"next":{"citation":"Repertorium 469.34-62","label":"469.34 to 469.62","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/469.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/469.34"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml","quality":"ocr"}}