{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Repertorium 489.10-18","citation":"Marko Marulić, Repertorium 489.10-18","ref":"489.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/489.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/489.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/489.10.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Repertorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Mors. AD CORINTHIOS II: Scimus enim, quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissoluatur, quod ędificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, sed ęternam in cęlis. Dum sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino. Audemus autem et bonam uoluntatem habemus magis peregrinari a corpore et pręsentes esse ad Deum V. AD THESSALONICENSES I: Ne tristentur de dormientibus, sicuti quia spem non habent resurrectionis IIII. APOCALYPSIS: Audiui uocem de cęlo dicentem mihi: Scribe: Beati mortui qui in Domino moriuntur. Ammodo iam dicit Spiritus ut requiescant a laboribus suis. Opera enim illorum sequuntur illos XIIII. Et infernus et mors missi sunt in stagnum ignis. Hęc est mors secunda XX. Mendacium. AD EPHESIOS: Deponentes mendacium loquimini ueritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus inuicem membra IIII. AD COLOSSENSES: Nolite mentiri III. AD TITVM: Cretenses semper mendaces I. IOANNIS I: Quis est mendax nisi is qui negat quoniam Iesus [non] est Christus etc. II. APOCALYPSIS: Omnibus mendacibus pars in stagno ardenti XXI. Foris omnis qui amat et facit mendacium XXII. Magister AD ROMANOS: Gręcis ac barbaris sapientibus et insipientibus debitor sum. Euangelizare uirtus Dei est in salutem omni credenti, Iudeo primum et Gręco L Paulus: Ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum repleuerim Euangelium Christi XV. AD CORINTHIOS I: Paulus euangelizare mittitur non in sapientiam uerbi, ut non euacuetur crux Christi I. Sermo meus et prędicatio mea non in persuabilibus humanę sapientię uerbis, sed in ostensione spiritus et uirtutis, ut fides uestra non sit in sapientia hominum, sed in uirtute Dei II. Quid uultis, in uirga ferrea ueniam ad uos an in caritate et spiritu mansuetudinis? IIII. Ve mihi est, si non euangelizauero; si uolens hoc ago, mercedem habeo, si autem inuitus, dispensatio est mihi credita etc.","prev":{"citation":"Repertorium 489.5-9","label":"489.5 to 489.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/489.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/489.5"},"next":{"citation":"Repertorium 489.19-41","label":"489.19 to 489.41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/489.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/489.19"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml","quality":"ocr"}}