{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Repertorium 489.5-9","citation":"Marko Marulić, Repertorium 489.5-9","ref":"489.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/489.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/489.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/489.5.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Repertorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium","urn":null},"verse":false,"words":438,"text":"Mores. AD TITVM: Cretenses semper mendaces, malę bestię, uentris pigri. Increpat illos, ut sani sint in fide I. Magnanimus. AD ROMANOS: Vis non timere potestatem? Fac bonum. Si autem malum feceris, time. Non enim sine causa gladium portat XIII. AD THIMOTEVM II: Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris, sed uirtutis et dilectionis et sobrietatis I. AD HEBREOS: Confitentes quia peregrini et hospites super terram. Ideo non confunditur Deus uocari Deus eorum. Parauit enim illis ciuitatem. Moyses magis eligens affligi cum populo Dei quam temporalis peccati habere iocunditatem, maiores diuitias existimans thesauro Ęgyptiorum imperium Christi. Aspiciebat enim remunerationem. Fide reliquit Ęgyptum non ueritus animositatem regis. Inuisibilem enim tanquam uidens sustinuit XI. Maledicus. AD CORINTHIOS I: Maledici regnum Dei non possidebunt VI. ACTVVM: Vipera apprehendens manum Pauli, in ignem excutitur, quia detrahentes aliorum operibus inuidię igne contabescunt XXVIII. PETRI I: Qui enim uult uitam diligere et dies uidere bonos, coherceat linguam suam a malo. Psalmus III. IOANNES III: Diotrepes uerbis malignis garrit in nos, et nec suscipit nec suscipi permittit fratres I. Mollis. AD EPHESIOS: De scurrilitate et sultiloquio uitando V. APOCALYPSIS: Ve, ue, ue habitantibus in terra VIII. Qtiantufm glorificauit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum, quia in corde suo dicit: Sedeo regina, et uidua non sum, et luctum non uidebo etc. XVIII. Mulcta. AD ROMANOS: Reuelatur ira Dei de cęlo super omnem impietatem I. Iniquitas nostra iustitiam Dei commendat, nec tamen propterea iniuste punimur III. AD CORINTHIOS I: Dum iudicamur, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur XI. AD HEBREOS: Si pręuaricatores Legis puniti sunt, quanto magis punientur Euangelii etc. II. Si legis Moysi transgressor morte punitur, quanto magis legis Christi? Horrendum est incidere in manus Dei uiuentis X. Fili mi, noli negligere disciplinam Domini neque fatigeris, dum ab eo argueris. Quem enim diligit Dominus, castigat. Flagellat autem omnemfilium quem recipit. Omnis autem disciplina in pręsenti quidem uidetur non esse gaudii, sed moeroris, postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet iustitię XII. PETRI II: Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit etc. Si originali mundo non pepercit per diluuium etc. Ciuitates Sodomorum et Gomoreorum euertit et iustum Loth erripuit etc. II. APOCALYPSIS: Qui in captiuitatem duxerit, in captiuitatem uadet; qui in gladio occiderit, oportet eum gladio occidi XIII. Siquis adorauerit bestiam etc, hic bibet de uino irę Dei, quod mixtum est mero in calice irę ipsius, et cruciabitur igne et sulphurę in conspectu angelorum sanctorum / et ante conspectum Agni etc. XIIII. Quoniam peruenerunt peccata eius usque ad cęlum, et recordatus est Dominus iniquitatum eius etc. Quantum glorificauit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum XVIII.","prev":{"citation":"Repertorium 489.1-4","label":"489.1 to 489.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/489.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/489.1"},"next":{"citation":"Repertorium 489.10-18","label":"489.10 to 489.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/489.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/489.10"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml","quality":"ocr"}}