{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Repertorium 500.1-23","citation":"Marko Marulić, Repertorium 500.1-23","ref":"500.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/500.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/500.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/500.1.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Repertorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"Mundus. Duo principia malum et bonum demonem . Mundum genitum mortalemque . Anaximander primus terrę ac maris circuitus descripsit et spheram construxit . Anaxagoras: Omnia simul erant; accessit mens eaque composuit. Mundus ex atomis . Cęlum dixit ex lapidibus compositum . Plato duo principia ponit: Deum et materiam. Mundum ex elementis et quę in mundo sunt. Item a Deo conditum et animatum , . Ex omnibus, quę subsisterent corporibus, factum esse cęlum opinatur . Aristoteles quintum elementum esse dicit ex quo sunt cęlestia . De physica ratione. De mundo. Sol, causę, mathematici. Duo principia: faciens ac patiens. / Corpus . De elementis. De cęlo. De mundo, quod corruptibilis sit . Materia uel substantia . Iris. Cometę. Pluuia. Pruina. Grando. Nix. Corruscatio. Tonitrus. Fulmen. Typhon. Pręster. Circuli. Zodiacus. Zonę V . Pythagoricis placet principium omnium esse monadem. Elementa. Mundus. Terra. Antipodes. Aer. Ęther. Sydera . Empedocles ait cęlum ipsum chrystalli optinere speciem . Hippasus ait diffinitum esse tempus mundanę mutationis . Heraclitus unum esse mundum eumque ex igne nasci et rursus per quosdam ambitus per uices hoc omne sęculum ignescere. Id autem fato fieri atque hoc omne esse finitum . Xenophanes: mundos infinitos esse neque uariabiles dixit . Parmenides uero esse elementa dixit ignem et humidum. Illum opificis, hoc materię tenere ordinem . Melisso uisum est hoc omne infinitum esse et immutabile atque immobile et unum sibi ipsi simile ac plenum motumque non esse, uerum uideri esse . Zeno Eleates mundos plures esse dixit uacuumque non esse. Leucippus infinita omnia et in se ipsa commutari etc. mundosque infinitos esse . Idem putat Democritus. Principia autem esse atomos . Diogenes Apolloniates ait elementum esse aerem, mundos infìnitos et inane infinitum densumque aerem et rarescentem mundos gignere. Nihil ex eo quod non sit fieri neque in id quod minime sit corrumpi .","prev":{"citation":"Repertorium 499","label":"LACTANTIVS FIRMIANVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/499","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/499"},"next":{"citation":"Repertorium 500.24-52","label":"500.24 to 500.52","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/500.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/500.24"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml","quality":"ocr"}}