{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Repertorium 500.24-52","citation":"Marko Marulić, Repertorium 500.24-52","ref":"500.24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/500.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/500.24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/500.24.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Repertorium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Ex nihilo nihil etc. Est semper tale, fuit et erit. Locus et inane sit necesse est. Alioquin corpora non haberent, ubi se mouerent. Omne istud infinitum esse. Atomi. Mundi infiniti. Motus . Atomus uisibilis. Atomi magnitudo et motus. Infinitum . Vacuum motum solummodo corporibus prębet . Mundos interire . Quid sit mundus. Quod infiniti sint mundi. Miracula. Epimenides pestilentiam sedauit . Lapis de cęlo lapsus . Diogenes, cum adolescentem quendam plurimi inspicerent, ille sinum lupinis complens se incuruabat. Multitudine in eum conuersa, mirari se quomodo illo dimisso se intuerentur . Empedocles quoque pestilentiam sedauit . Heraclides ait ex luna aliquando cecidisse hominem . Terrę motus apud quos crebro contingunt, admirationi non sunt. Sol itidem quia quotidie cernitur . Timon ad eum qui cuncta mirabatur: Quid autem non miraris, inquit, quia tres cum simus, quattuor tantum habemus oculos . Matrimonium. Thales noluit inire connubium, et cur filios non procrearet, interrogatus, filiorum amore non se teneri respondit . Vxorem humilem apparatu modico ducendam . Pitacus pari nubendum consulit . Filias ętate / uirgines, sensu mulieres nuptui loca. Vxorem sibi parem eligendam . Socrates interrogatus, esset ne uxor ducenda? Vtrumuis, inquit, egeris, penitentia non carebis . Menedemus, quod uxor ducenda sit sapienti . Bias Boristhenites: Si turpem duxeris, habebis poenam, sin formosam, communis erit , . Sapientem ducturum uxorem liberorum causa . Diogenes laudabat eos, qui uxores ducturi fuissent et non ducerent . Dicebat uxores communes oportere, nuptias nihil appellans . Hipparchia nulli nubere maluit quam Crati philosopho, ob hoc tantum quia philosophus et ipsa philosophiam didicit . Placet Stoicis uxores esse communes . Pythagoras uidisse se ait apud inferos eos cruciari qui suis uxoribus congredi nollent . Theana, Pythagorę mater, rogata, quando mulier a uiro munda sit, dixisse fertur: a suo quidem continuo, ab alienis uero nunquam . Apud Persas filiabus misceri legitimum est, quod Gręcis nefarium existimatur. Idem uxores habent communes .","prev":{"citation":"Repertorium 500.1-23","label":"500.1 to 500.23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/500.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/500.1"},"next":{"citation":"Repertorium 500.53-73","label":"500.53 to 500.73","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/500.53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/500.53"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml","quality":"ocr"}}